LAURENTII DE LEODIO
GESTA EPISCOPORUM VIRDUNENSIUM ET ABBATUM S. VITONI
ED. GEORGIUS WAITZ, PROF. PUBL. GOTTING.
Quum saeculo XII . plurimae Lotharingiae ecclesiae libris gauderent de gestis episcoporum abbatumve scriptis, etiam Virdunenses id studuerunt, ne qui post Mettenses primi talem assecuti essent honorem nunc ab aliis superarentur. Bertarii igitur continuatione (SS. IV, p. 45 sqq.) in medio s. XI. desinente, res per centum fere annos ad suam usque aetatem gestas enarrandas curavit monachus S. Vitoni Hugo nomine. Qui ordinis sui fratrem ex coenobio S. Laurentii Leodiensi, litterarum studio his temporibus praecellenti 1, Virdunum transgressum, et ipsum ut videtur Laurentium dictum 2, commovit ut munus illud susciperet. Neque Laurentius, quamvis per unum tantum annum Virduni deguerit 3, abnuit quae petebantur, clarorum virorum gesta oblivione premi aegre passus.
Librum Alberoni episcopo inscripsit epistola praemissa, qua ea retulit quae a Bertario omissa de historia Virdunensi undecumque colligere poterat, eaque partim falso gloriae patriae studio huc relata, partim vero ex genuinis monumentis sumta. Ipsa historia inde ab a. 1048 (rectius 1047) ad a. 1144 usque deducta, ex quibus fontibus hausta sit, Laurentius nusquam indicavit, sed vero se studuisse palam professus est 4, «quicumque melius insinuaverit, meliorem sententiam in omnibus sequi paratus»; neque perperam gesta tacere voluit, quum «historiam necessaria veritate sequi oportuerit», id tamen cavens ne ullius «crimen verbis exaggeraret». Et sane cauta opus erat prudentia, quum de lite illa inter papas et imperatores acta, in qua episcopi Virdunenses et abbates Sancti Vitoni contrarias partes tenuerant, ipsi esset agendum. Qua illo tempore feliciter sopita, partium studio se abripi minime passus est, etsi animum ecclesiae propensiorem celare noluerit. Ceterum res quas narravit plerasque bene habuit compertas, ab Hugone illo 5 aliisque fortasse monasterii fratribus edoctus. Quamvis enim primis annis in rebus publicis Lotharingiae tradendis Laurentius nonnunquam errores commiserit, per maiorem libri partem istorum argui nequit. Usque ad finem saec. XII. cum Hugone Flaviniacensi, qui easdem fere res tetigit, cuius liber vero non longe propagatus Laurentio haud innotuit, hic comporari potest. Postea aliis historiae Virdunensis monumentis plane destituti, certo quidem fundamento caremus, quo innisi fidem ipsius pensare possimus. Sed de his potissimum temporibus testes rerum gnaros Laurentius Virduni reperisse censendus est, quorum ope ita usus est ut ecclesiae historiam satis accuratam et plenam componeret. Quam etiam sermo locuples et nonnunquam ornatior lectoribus commendat. Praeterea de Laurentii vita nihil constat, neque de mortis tempore quidquam compertum habemus. Fortasse tamen historiam a. 1144 scriptam postea secundis curis pertractavit, fortasse etiam longius illam continuandam suscepit. Quamvis enim a. 1144, Alberonis episcopi anno 14, se in libro scribendo occupatum fuisse et calamum deposuisse apertis verbis dicat 6, semel tamen ille 15 annis sedere refertur 7. Praeterea continuatio extat longe quidem ultra Laurentii tempora deducta, sed non uni scriptori, ut videtur, tribuenda, cuius prima verba ita ad Laurentii librum se referunt 8 8, ut hunc ipsum, neque alienum scriptorem, te audire putes. Hac vero parte S. Vitoni patroni elevatio a. 1147 ab Eugenio papa celebrata narratur, res fausta et monasterio honorificentissima, quam ut posteris traderet et versibus, quamvis rudibus et impolitis, celebraret, et ipse Laurentius adduci poterat. Albericus tamen, qui solus inter medii aevi scriptores, quod sciam, Laurentium exscripsit, nonnisi primam eamque potiorem libri partem noverat 9.
Postea Gesta episcoporum et abbatum Virdunensium duo, ut videtur, scriptores longius continuarunt, alter ab a. 1156 – 1187, alter ad a. usque 1250. Haec pariter atque annorum 1144 – 1147 historiam eidem s. XIII. scriptori alii tribuerunt; quibus quo minus assentiamur praesertim eo impedimur, quod narrationem bis plane abruptam videmus 10. Quare tres continuationis partes distinximus, primam ipsi Laurentio, ut opinamur, adscribendam, alias duas a monachis S. Vitoni scriptas, qui illum neque rerum cognitione neque sermonis elegantia aequarunt.
Hoc opus iam a Dacherio (Spicilegium XII, p. 274 sqq., ed. 2. II, p. 241 sqq.), Calmeto (Hist Lotharingiae I, Probb. p. 206 sqq., ed. 2. II, p. XVIII sqq.) et frustatim a Bouqueti continuatoribus (XI, p. 249 – 251. XIII, p. 628 – 640. XV, p. 208) editum, quum nobis recudendum esset, codices adivimus in bibliotheca publica Virdunensi etiamnum exstantes eosdem quos in Bertarii editione curanda secuti sumus.
1) Codex, nunc N. 3. notatus, qui duabus partibus constat (cf. SS. IV, p. 39), f. 248 sqq. Laurentii librum continet manu s. XIII. scriptum, quem plerumque sequi potuimus, quamvis in singulis verbis exprimendis saepius a more saeculi XII. medii recedat; ponit enim librarius ubique e pro ae et oe, saepius y pro i (epytaphyum, antystes, archydiac., Sophya, Phylippus. Ytalia) et quae sunt eiusmodi; nonnunquam etiam errores commisit, semel vel bis Laurentii verba omisit 11. Continuatio eadem, ut videtur, manu, sed alio atramento addita est.
2) Codex N. 36 signatus s. XIII. f. 126 sqq. Laurentii librum exhibet, Iohanni monacho tributum. Quamvis hac voluminis parte non eaedem genuini textus mutationes deprehendantur quae in Bertarii historia offendant, nonnullis tamen locis quaedam addita sunt Laurentio vix tribuenda. Neque ipsa verba mendis carent. Quare me Virduni versantem impeditum esse quo minus integrum codicem exscriberem vix est quod doleamus. Laurentii libro finito haec legitur subscriptio (f. 147): Petrus de Flandria me scripsit, sed non me dictavit. Continuatio nulla adiecta est; sequuntur: Nomina pontificum qui fuerunt post Alberonem, diversis manibus scripta.
3) Idem volumen nunc prima eaque antiquiori parte, quae s. XII. exarata est, fragmenta continet ex Laurentii historia sumta, quae magni faciamus oportet, quippe quae ipsius aetati sint propiora et lectiones codicis 1. plerisque locis ita confirment, ut hoc magna fiducia niti possimus.
Quibus subsidiis fulti, s. XVI. et XVII. apographa, quae in bibliothecis Parisiensi (Archiv VIII, p. 325), Ambianensi et Hagis Comitum (ibid. p. 569) asservantur, adhibere noluimus, neque editiones ex iisdem ut videtur codicibus sumtas magni fecimus 12. Brevia vero fragmenta a Wasseburgio Antiquitatum Belgicarum voluminibus 13 inserta ipsum perbono usum esse libri exemplari ostendunt, quod cum 3. maxime convenit.
Idem Wasseburgius integram fere Laurentii necnon continuatorum narrationem in suas retulit paginas, eamque perpetuo quasi commentario instruxit atque illustravit. Quem Calmet secutus plura de suo addidit. Uterque in villarum Virdunensium nominibus explicandis non parvam quidem curam posuisse videtur; neque tamen ubique pari diligentia errores caverunt; quos nonnunquam Roussel 14 emendavit, alios vero intactos reliquit. Apud hos quos singulis locis nominavi scriptores fides sit interpretationum. Praeterea chartas attuli quotquot episcoporum gesta hic relata illustrare videbantur.
Subsequuntur Annales S. Vitoni in codice bibliothecae Virdunensis N. 3. (cf. Vol. IV, p. 7) manu s. XV. exscripti, sed ex antiquiori fonte procul dubio hausti, qui ad annos pontificum Virdunensium et abbatum S. Vitoni constituendos faciunt, praeterea vero pauca tantum continent memoria digna. Eorum partem Labbeus negligentius descripsit et publici iuris fecit (Bibl. nova manuscriptorum I, p. 400). Quae minutis litteris expressa sunt ex veterum annalium exemplari sumta esse videntur, quod ad Annales S. Vincentii Mettenses Vol. III, p. 157 editos prope accedit. His impressis, iam rerum Virdunensium scriptores quotquot medio aevo scripti ad nos pervenerunt omnes hanc nostram collectionem recepisse, lectores mecum gaudebunt.
G. WAITZ.
INCIPIUNT GESTA VIRDUNENSIUM EPISCOPORUM ET ABBATUM 15.
Venerabili A 16. gratia Dei Virdunensium praesuli et omni eius ecclesiae frater L 17. de Leodiensi coenobio beati Laurentii secundum utrumque hominem feliciter in Christo vivere.
Ante hunc annum ad urbem vestri regiminis adductus, maxime in ea deprehendi illud Ecclesiastis 18, quia omnia sub sole tendunt ad interitum, et priorum quorum non est memoria. Involvit omnia mortalitas, et fortissimorum regum et tyrannorum, quodque magis doleamus, sanctissimorum quoque martyrum et confessorum non solum gesta, sed etiam ipsa tollit ab hominibus et sepelit cum ossibus nomina. Ecce sancti praedecessores vestri Sanctinus, Maurus, Salvinus, Arator, Pulcronius, Possessor, Firminus, Vitonus et multi alii, quo tempore vixerint, quae mira, quae gesta vivi effecerint, hodie nescimus, et indignam, proh nefas! patronorum nostrorum patimur ignorantiam, quorum meritis illustramur. De ipso etiam nomine beatissimi Vitoni lis pene in ambiguo est. Antiqua monimenta 19 eum Videnum 20 appellant; cui vocabulo vulgaris lingua magis consonat. Si qua inveniuntur de his 21, omnia incerta et quasi per nebulam narrantur, ut vix digna fide reputentur. Et quidem primum istorum beatum Sanctinum aliqui de 72 discipulis Salvatoris 22 fuisse ferunt. Verum Bertharius 23, qui eorum catalogum 24 prout novit digessit 25, ponit 26, quod in multis legitur, fuisse sancti Dionisii Parisiensis 27 discipulus et Meldensium episcopus, indeque verbo praedicationis huic Virdunensium urbi angelica 28 visitatione illuxisse 29. Fratres Theologii 30 monasterii dicunt, de suo coenobio sex monachos vel abbates vestrae 31 ecclesiae episcopos datos 32. Laudanda est tamen Bertharii pia industria, qui de ipsis cineribus et ruinis incensae urbis et ecclesiae 33 omnia, prout potuit, praedecessorum 34 praesulum saltem vel nuda nomina eruit, vel quaedam gestorum nobis 35 scintillavit 36. Nam ipsam tantillam de nostris praesulibus noticiam ab ipso accepimus. Non enim pro parvo duxerim, quod insignia gesta magnorum beneficio scriptorum eripiuntur ab interitu oblivionis. Refert Iheronimus 37 in prologo super vita sancti Hylarionis, quod Alexander Magnus Macedo, quem vel arietem vel pardum vel hircum 38 caprarum Daniel vocat, cum ad Achillis tumulum venisset: «Felicem te, ait, o iuvenis, qui magno frueris praecone 39 meritorum»; Homerum videlicet significans. Haec hactenus dicta sint, ut ab omnibus nostris quaqua versum gesta patrum exquirantur et memoriae posterorum transmittantur, ut de proximo habeant quos maxime imitentur. Nam quaeque civitas magis suorum amplexatur exempla. Proinde et de istius civitatis antiquo statu, quae diversis litteris comprehensa invenimus, hic in unum breviter collecta vobis transcribimus.
Quorum primum illud de Romana historia occurrit, quae dum decennale bellum Gaii Iulii Caesaris in Gallias describit, huius oppidi tunc firmissimi ita his verbis meminit 40: «Interea Draptes unaque Lecterius», haut dubio duces Gallorum, «cum adesse Caninium 41 et legiones», sine dubio Romanorum, «in finibus 42 suis viderent, undique collectis copiis, oppidum Verodunum 43 occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur. Medio deinde descensu largissimo fonte securum plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos 44 procul discursus hostium despiciebat. Caninius, quod solum Romana provisione potuit 45, ambos duces cum parte copiarum plurima in campo evocatos maximo proelio superavit. Nam uno ex ducibus 46 interfecto, alterum cum paucissimis fugavit. Nullus in oppidum rediit; sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit, circumspectisque omnibus, videt, si 47 expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solummodo esse praesidii, si quoquomodo 48 hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset. Siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas turrimque extrui iussit. Fit ilico concursus magnus ex oppido. Quibus sine periculo proeliantibus Romanis, quamvis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, complures tamen trucidabantur. Igitur extruitur agger et turris pedum 60; cuius vertex adaequari ad locum fontis possit, ut vel ex aequo tela conici queant vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. Oppidani autem ubi exanimari siti non solum peccora sua verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cuppas pice sevo 49 et scindulis replent. Ac deinde immisso igne in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido effusi sequuntur. Ardentibus machinis, cum grave proelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter imperat atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris et demolitione aggeris recesserunt. Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa dividendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima correpti 50 desperatione, deditionem sui faciunt. Caesar autem omnibus qui arma tulerant manus sustulit et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. Multum enim ad cohercendam audatiam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens 51 forma viventis et ad recordationem ammonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros. Exhaustis atque demolitis Gallis, securus Caesar in Italiam cum legionibus rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens; certo sciens, minime se aliquos, qui vel moveri audeant vel si moveantur timendi sint, reliquisse». Haec Romana historia.
Ultimum igitur proelium Caesari in Gallias Verodunum castrum fuit, de quo possis merito conicere, quanti nominis et virtutis iam tunc fuerit, in quo illa praeceps victoria fortunati Caesaris tantis moris prae omnibus Gallorum bellis diu haeserit; cuius oppidani soli post omnes Gallos victos extremam belli manum pro libertate etiam contra ipsum Caesarem conseruerint; quibus captis et domitis, Caesar iam nil sibi de aliis teste historia timuerit. Et quoniam nullum 52 antiquius Verodunicae antiquitatis testimonium invenimus, ut hoc factum certa temporis nota signemus, erat tunc, iuxta quod ex historiis colligere possumus, annus ab urbe Roma condita 53 septingentesimus, annus 54 Olimpiadis centesimae octogesimae secundae secundus, annus 55 ante dominicam incarnationem quinquagesimus secundus. Publica porro est omnium sententia, quod vestri pontificatus diebus, dum intra urbem in operibus foderetur, ipse occultus aquae iam exhaustae meatus, de quo hic sermo est, desub terra inventus sit. Situs quoque loci quamvis ex antiquitate mutatus sit, tamen ita fuisse ut hic describitur oculis conicientibus facile patet. Tunc istud oppidum Veludunum aut Veredunum et hic et in aliis antiquorum scriptis vocatum invenimus, unde nunc nomen Virduni remansit. Nam etiam Antoninus. socius Caesaris 56, in suo itinerario 57 58, ubi urbes oppida et municipia, per quae publicarum viarum tractus ferebatur, dinumerat, hoc oppidum Verodunum castrum vocare invenitur.
Vocabatur et urbs Clavorum, quod vel murus eius clavatus fuisse 59, vel quod quaedam hostilis obsidio clavis ferreis a civibus extra proiectis impedita fuisse et ita soluta 60 discessisse ab urbe a quibusdam narretur. Quamvis incolas loci Clabos urbemque Claboniam vel Clabiam gentiliter fuisse vocatam vulgaris opinio sit. Sed 61 ut cetera bellorum monimenta, quae huic oppido incubuisse scimus, numeremus: sub Martiano 62 imperatore ab Attila rege Hunorum, qui omnes Gallias ut singularis aper de silva devastavit, ista urbs et ecclesia excisa et eversa profecto creditur. Quo tempore sanctum episcopum Pulcronium 63 fuisse volunt 64. Tempore quoque beati Madelvei ipsam ecclesiam fuisse combustam, vita eius narrat 65. Sub Hildino quoque dignae memoriae episcopo, quomodo rex Karolus ecclesiam 66 Theologiam cum rebus aliis Virdunensi ecclesiae ablatam cuidam Adelelmo dederit, quantaque episcopus inde mala pro recuperatione sustinuerit, testis est eiusdem Hildini scripta lamentatio et Nicholai 67 papae epistola 68 pro ipso Adelelmo. Anno quoque Dadonis 69 episcopi 37. ignis civitatem et totam ecclesiam consumpsit. Ibi libri et memoriae sanctorum patrum et monimenta rerum ecclesiae combusta sunt 70. Narrant quaedam litterae, quod Boso Guntrannus, vir tirannicus, et iste Dado episcopus mutuis caedibus praedis et incendiis sese devastaverunt. Extat et carta Dadonis praesulis 71 de Hattone et Berhardo 72 episcopis et de se super ecclesiastico statu multa insignia narrantis et confirmantis 73. Sub istis 74 episcopis incursio Normannorum inter Gallias facta est, et cum aliis hoc episcopium vehementer afflixit, quosdam etiam canonicos Sancti Vitoni Sanctique Germani, incensis ecclesiis, martirizavit, ut invenimus etiam in epitaphio, cuius hoc extremum est:
«Haimo 75 tuus germanus obit cum caede piorum,
Pro Domino moritur et tibi iunctus adest;
Et quartodeno Martis hunc ante Kalendas
Normanni iugulant; aethere martyr ovat.»
Berhardus 76 episcopus in destructa sancti Vitoni basilica octo canonicos relocavit et res suas ipsi ecclesiae reconsignavit. Anno quoque primo Bernuini praesulis crudelissima gens Hungrorum 77 istud episcopium irrupit, omnia pene incendit, homines aut necavit aut abduxit. Refert vita sancti Basoli, tunc eos divinitus fuisse repulsos a coenobio Belliloci, quod est 78 in honore sancti Mauricii 79. De istis infortuniis extat epistola Virdunensis cleri 80.
Ista quia Bertharius 81 in pontificalibus gestis omiserat, ut hic in unum breviter colligerem et pro commendatione transcriberem vobis, amantissimus vester 82 venerabilis Hugo, monachus noster, nimia instantia me invitum compulit. Et quoniam quae abhinc sequuntur usque ad tempus Theoderici 83 pontificis a quodam digesta inveniuntur 84, praedictus commonitor noster, ut ab ipso Theoderico usque in praesens tempus omnia quae evenerant compilarem, oppido insistens, exegit. Ubi quae de bonis narrata sunt, quoniam omnibus bonis placitura scio, si quorum delicta, quae historiam tenens 85 non potui tacere, annotata sunt, oro ut nemo mihi indignetur, cum ego nullius crimen verbis exaggeraverim et historiam necessaria veritate sequi oportuerit.
FINIT EPISTOLA.
INCIPIT 86 PROLOGUS SEQUENTIS OPERIS DE GESTIS VIRDUNENSIUM
PONTIFICUM.
Scribimus ad laudem et gloriam beatae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae in hoc eius Virdunensium episcopatu gesta sunt pace vel bello memorabilia et digna relatu. Et quoniam priorum pontificum huius urbis gesta, prout potuerunt colligi, litteris continentur usque ad tempora Theoderici 87 episcopi, ab ipso Theoderico sumimus relationis principium, ducturi usque in hodiernum diem. Quod opusculum domino Alberoni episcopo, utpote de eius praedecessoribus scriptum et in ipso finitum, merito dedicamus.
1. Igitur anno dominicae incarnationis secundum Dionisium 1048 88 89. post venerabilem Richardum Theodericus sedit huius Virdunensium urbis 90 episcopus, a beato Sanctino, primo 91 nostro praesule, tricesimus septimus 92, vir genere moribus et sapientia praeditus. Hic natura Teutonicus 93 et Basiliensis ecclesiae fuerat canonicus, patre nobilissimo quodam Guezelone 94 natus. Eodem anno Walerannus post abbatem sanctae memoriae Richardum institutus est abbas in hoc coenobio Sancti Vitoni, iam pridem monachus 95 eiusdem ex comite Francorum Bretuliensi 96. Nam in bello, quod apud Barrum dux Gozelo et Godefridus filius eius contra Odonem comitem, totis Franciae viribus Lothariam invadentem, nobiliter confecit, ubi et ipse Odo occubuit, idem Walerannus sub praedicto Odone militavit, succisoque 97 calcaneo graviter vulneratus, dum vitae diffideret, ab abbate Richardo susceptus, iam tunc decimum annum agebat in palaestra monastici ordinis. Hic per quindecim annos huic coenobio praefuit, cum quo etiam abbatiam Aremarensem 98 ex dono Tiebaldi comitis, filii memorati Odonis. regendam suscepit; ubi et nunc tumulatus requiescit.
2. Illis diebus contra imperatorem Heinricum 99 secundum rebellaverat dux et marchio Godefridus 100, Gozelonis ducis filius, pro sublato sibi Mosellano ducatu, quem cum patre duce tenuerat loco patroni post obitum Theoderici ducis Barrensis, qui fuit filius nobilissimi ducis Frederici et Beatricis, Hugonis Capitonis Francorum regis sororis. Filius huius Theoderici fuit iunior Fredericus, qui mortuus est ante patrem suum 101 in primo flore iuventutis 102. Cuius Frederici duae filiae post obitum eius nobiliter educatae, Beatrix data est a rege uxor Bonefacio Italiae marchioni et Sophia Ludovico 103 de Monzione comiti. Ducatus autem patris earum quia neutro 104 istorum cessit, sed datus est 105 a rege Gerardo Castiniensi 106 comiti, ideo hic Godefridus, qui 107 patronus eis datus erat, iusta in 108 imperatorem arma movisse visus 109 est sibi. Hunc idem imperator inter multa alia comitatu 110 huius urbis, quem a praedecessoribus suis tenebat, iam in curia sua exheredaverat, ipsumque comitatum Richarde urbis episcopo manu dederat, ut alteri, quem idoneum iudicasset, illum traderet. Pro quo ipsi pontifici idem dux dicitur extitisse infensus. Sed etiam antea sub tempore Ramberti episcopi nobilissimum comitem Chisneiensem Ludovicum 111, filium Ottonis 112 comitis et patrem alterius Ludovici domni pontificis nostri Alberonis avi, Bullonienses 113, milites patris eiusdem ducis, intra urbem oppressum extinxerant, eo quod illum episcopalis auctoritas praedicto urbis 114 comitatui 115 praefecisset. Eadem ducis infensio Theodericum mox 116 episcopum infestabat, quia et ipse nominati comitatus principatum ei non recognoverat. Secundo anno episcopatus eius ipse dux et Balduinus comes Flandrorum cum manu valida hanc urbem irruperunt et in odio caesaris succenderunt 117, multimoda strage commissa. Volebat autem dux monasteria urbis illaesa ab igne servare; sed subito maiorem ecclesiam sanctae Dei genitricis victrix flamma comprehendit, et duce turmaque militari frustra obnitente, penitus absumpsit. Plurimus thesaurus et litteralia monimenta rerum ecclesiae ibi combusta sunt. Tantum ipsa civitas, tantum ipsa ecclesia tunc rerum pertulit dispendia 118, ut multi cives, multi clerici locum istum fugerint alias dispersi 119. Fama est, viginti quatuor canonicos de ipsa concremata ecclesia tunc Hungariam prae inopia profectos, quos constat numquam fuisse reversos. Proinde dux iram Dei metuens, pacem cum episcopo fecit, centenas potestatum ecclesiae et praedia quae invaserat reddidit, publicae poenitentiae se addixit. Nam pene nudus et discalciatus, genuumque et brachiorum poplitibus flexis, rependo se per terram trahens, ita ex summo urbis usque 120 ante maius altare ecclesiae quam incenderat processit. Ibi quoque multis verberibus, ut dicitur, se submisit 121. Villas quoque sui iuris Pusvillare 122 et Areium 123 cum portu et piscatura, et plurima deinde donaria 124 in opus reaedificandae ecclesiae contulit, satis tamen minora malis illatis. Ipsum urbis comitatum quasi legittimam 125 a patribus hereditatem sibi vendicavit. Cumque imperatori infestissimus Neomagum palatium miri artificii ei irreparabiliter 126 exusserit, nobilissimum Albertum 127 de Longui castro, quem super se ille ducem statuerat, bello exemerit, omnem Lothariam 128 caedibus incendiis rapinisque vexaverit: tamen per viginti duos annos, quibus postea vixit 129, benignus solis Virdunensibus fuit, et per venerabilem Ermenfridum Virdunensis ecclesiae archidiaconum regi reconciliari meruit; qui postea Italiam pergens, nobile obsequium Bonefacio marchioni praestitit, eoque mortuo, Beatricem eius 130 uxorem duxit, filiamque ipsorum 131 unicam Mathildam 132 filio suo Godefrido desponsavit; et 133 exinde ambo marchiones Italiae et duces Lothariae fuerunt. Huius Beatricis hortatu idem dux, celebrato intra hanc urbem comitum et principum generali concilio, multa urbi et ecclesiae utilia disposuit; quod etiam in ecclesiasticis annotatum est privilegiis 134, moriens quoque, in ipsa ecclesia quam concremaverat sepeliri se mandavit. Godefridus quoque, filius 135 et successor eius, per octo annos, quibus dux praefuit, numquam molestus sed bonus nostris extitit, et moriens 136 Gemmatium 137 praedium sui iuris Virdunensi ecclesiae, in qua requiescit,
contulit.
3. Porro in reaedificanda a fundamento ecclesia vel moenibus incensae urbis magnus labor, magna sollicitudo et industria Theoderici episcopi claruit; unde et est ei in posteros memoria benedictionis. In hoc opus reaedificationis Wazo venerabilis Leodiensium episcopus quinquaginta libras argenti dedit. Fredericus quoque comes Tullensis usuarium Argunnae 138 sui nemoris tam ad reaedificandam quam ad retinendam ecclesiam contradidit. Tunc etiam Ermenfridus archidiaconus, sapientiae morum et sanctitatis gratia praeditus, ex donariis principum et fidelium, quae ei pro suis meritis et obsequiis large impenderant, ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae a se iam fundatam consummavit et in usus Deo ibi servientium pro posse ditavit. Sane iuvit eum prae omnibus ad hoc opus reaedificationis 139 venerandus vir nobilis et advocatus 140 urbis, qui cum Bertranda uxore devota liberalitate ipsum, supra quo fundata est ecclesia, et multa alia alodia obtulit 141, et non modicum famulorum gregem superadiecit; in qua etiam requiescit, scripto super eum condigno epitaphio 142. Praeterea ipse Ermenfridus fama suae religiositatis, hortatu quoque et familiaritate multos clericorum de terris remotis post se traxit, et huic suae ecclesiae itemque sanctae Dei genitricis inseruit, per quorum industriam utraque ecclesia in omni augmento rerum et religionis effloruit. – Unum istorum Martinum scolasticum non praeterierim, qui mortis in agonia constitutus, cum iam biduo loqui non potuisset, subito cunctis mirantibus matutinas laudes beatae Dei genitricis sollempniter incepit et inoffense percecinit; indeque missale officium ingressus, post decantatam celebriter communionem: Illumina faciem tuam super servum tuum 143, inter sacra verba confectum bonis operibus spiritum exalavit.
4. His diebus papa Romanus [sanctus 144] Leo IX, primum Tullensis episcopus, Gallias veniens, Remis sinodum celebravit 145, ubi et ossa beati Remigii, dedicata eius ecclesia, transtulit. Inde eum precatu ipsius Ermenfridi ad consecrandam praedictam ecclesiam Theodericus episcopus honorifice ad hanc urbem adduxit. Ab ipso sancto papa, assistentibus tribus archiepiscopis, Everardo Treverorum, Alinardo Lugdunensium, Hugone Crisopolitanorum, plurimis quoque episcopis, dedicata est ipsa ecclesia anno tertio episcopatus domni Theoderici. Ipse papa miseratus ruinas incensae urbis et ecclesiae clerumque et populum sibi mox venienti prostratum, ecclesiae beatae Dei genitricis pro omnibus monimentis incensis rerum quas tenebat privilegium fecit 146, itemque ecclesiae quam consecrarat 147, et coenobio beati Vitoni 148. Veniensque Leodium, Fredericum, fratrem ducis Godefridi, archidiaconum Sancti Lamberti, inde secum duxit, et monachum indeque abbatem Cassini montis ac postea septimum sui levitam instituit; qui etiam tertius ab eo papa post Victorem in cathedra beati Petri sedit, Stephanus vocatus a Romanis, succedentibus ei Benedicto et Nicholao, qui nobis quaedam privilegia fecit, indeque Alexandro et Gregorio VII. Item papa tunc in sinodo Remis Linguonensem episcopum Hugonem, fratrem Waleranni 149 abbatis, deposuerat 150 pro quibusdam criminalibus causis 151. At Hugo papam usque Romam sequutus, ut misericordiam eius experiretur, plenam sinodum, cui ille praesidebat, nudus et discalciatus intravit, virgas quibus caederetur manu tremula deferens, et ore lacrimali hanc antiphonam canens: Dedit pater poenitenti filio stolam primam pariter et anulum; nam et calciamenta 152 illi tribuens, celebravit magnum convivium. Habemus stolam primam in lavacro et anulum fidei signaculum. Eum ita videntes, omnes 153 in singultus 154 proruperunt, lacrimas fuderunt, questibus sinodum repleverunt. Ipse papa prae ceteris condoluit, et cunctis supplici reo suffragia ferentibus, eum absolvit, utque pius pater poenitenti filio stolam primam et anulum amissi pontificatus indui et sandalia pacis recalciari edixit, dum solummodo ecclesia sua quam laeserat vel quaelibet alia eum [recipere 155] dignaretur episcopum. Ita ille a cunctis absolvi meruit, repatriare coepit. Languorem itinerando 156 incidit, habitum monachi sub nomine nostri coenobii, cui praesidebat frater suus, a comitibus suis Cluniacensibus monachis quaesivit, accepit, feliciter excessit, inter obitus nostrorum asscriptus 157 est.
5. At Theodericus praesul plurimas deinceps molestias a militibus pertulit. Nam cum urbem et episcopatum, quod illi ante affligebant, in libertate sibi ab eis vendicaret, comes Rodulfus 158 de Crispeio 159, vitricus Philippi 160 Francorum regis, istam urbem iterum incendit, eo quod episcopus denegabat ei viginti annuas libras, quas a praedecessoribus accipiebat ne regionem istam impugnaret. Item Alo de Duno castro, vir ingenuus, dum episcopus praesidium eius in Rouro 161 vico, quem ille ex episcopio violenter invaserat, obsidens expugnaret, istam urbem conflagravit, absentiam episcopi et militantium eius aucupatus. Uterque tamen per industriam episcopi armis repressus ac repulsus est, et res episcopii suae libertati vendicata est. Ita sub hoc episcopo urbs ista tertio succensa est.
6. Praeterea idem praesul Manassem 162 comitem de castro Retexto 163 armis suorum cohercuit ab invasione ecclesiasticae rei. Adversus castrum Sanctae Manehildis 164 sibi infestissimum armatam expeditionem movit. Quo metu castrenses perterriti, ei in medio itineris claves castri miserunt, suppliciter pacem petierunt 165, obsidionem precibus evaserunt. Sed episcopus, ne nichil ad ecclesiam reportaret triumphi, eandem expeditionem in castrum Saptumnium 166 167 aeque sibi infensum 168 convertit, illud obsedit, cepit et diruit. Hoc utrumque castrum erat praedicti Manassae comitis. Dudonem 169 virum ingenuum fratresque eius, filios Hauberti 170, sibi insurgentes similiter domuit, et munitione ante Clarum-montem 171 firmata, ipsum castrum super eos cepit.
7. Duce quoque Godefrido Gibboso in Frisia sicarie mortuo 172 et in hac urbe a duce Godefrido tertio, quem ex sorore nepotem sui heredem ille moriens designaverat, iuxta patrem honorifice sepulto, nisus est ipse episcopus auferre ipsum urbis comitatum desub iugo Bulloniensis 173 principatus, qui nimis urbem oppressisse videbatur. Unde ipsi Godefrido Boloniensi, qui Bullionico castro possesso in ducatum successit, illum abstulit; ratus oportunum tempus, quia illi ut minus legittimo duci rex et multi regni primates armis insurrexerunt, et nobilissimo Alberto Namucensi 174 comiti, qui unus erat eius hostium, eundem comitatum beneficavit. Cum etiam idem Albertus Bullionium castrum quasi magis sibi hereditarium super praedictum Godefridum obsedisset, ei cum omnibus sui episcopii viribus suppetias venit. Sed dux bellicosissimus inclusis suis cito affuit, et contracto exercitu, obsidionem hostium solvit, multis nobilium interfectis. Subinde plurimum offensus episcopo 175, comitem de Grandi-prato Heinricum 176, primo sibi graviter rebellantem, cum armis cepisset, solvit a vinculis et Virdunico hostem territorio misit. Qui iussa eius non segniter exsecutus, plura hostilia ferro flamma praedisque in nostros commisit. Ipse quoque dux in Sathanaco 177 178 sui iuris oppido castrum firmavit prominens in finibus episcopii, per quod in nostros graves inimicitias exercebat. Unde et episcopus illud obsedit, contractis undique auxiliariis et praedicto Alberto cum omnibus suis: cum ecce in auxilium suis adest dux, iterum accinctus 179 valida manu bellatorum. Acerrime pugnatum est, cruentissime concussum est, donec fessus uterque exercitus iussu ductorum a caede 180 revocatus est. Actum anno episcopatus eiusdem Theoderici quadragesimo 181; ubi et multi nobiles occubuerunt. Neutrae parti victoria cessit; sed episcopus, non soluta obsidione, suos tentoriis, dux autem suos castro recepit. Missisque inde cursoribus velocissimis, a tota Germania et Francia per fratres suos Eustachium 182 et Balduinum cogebat exercitum sibi in auxilium. Quos ubi pontifex super se irruere certissimo nuntio accepit, expavit, sanguine iudicium facere extimuit, obsidionem solvit, eodem nuntio hoc ipsum agente hortante et monente. Ipse erat Heinricus venerabilis Leodiensium praesul, cuius frater Fredericus comes Tullensis, fratrisque filii 183 Rainaldus et Petrus, post in Ierosolimitana expeditione insignes habendi, tunc ibi sub Theoderico praesule militabant, eratque ipse et nostro pontifici et duci Godefrido carus et fidelis; episcopo quidem, quia sub eo in Virdunensi ecclesia prima scolarum tirocinia transegerat et ab eo archidiaconatum susceperat, duci autem, quia opera eius ante illud septennium ex Virdunensi archidiacono in Leodiensem episcopum assumptus fuerat. Heinrico enim 184 tertio imperatori expeditionem agenti contra Rodulfum ducem, qui assumpto diademate ex obedientia Romanae ecclesiae regnum susceperat et iam Saxoniam occupaverat, idem Godefridus dux reconciliatus, cum multo milite in auxilium venerat: cum ecce, interfecto Rodulfo, dum celebratur victoria, nobiles legati Leodiensis ecclesiae venerunt, quaerentes sibi ex 185 dono et sententia caesaris episcopum 186. Tunc, agente eodem duce, in gratia eius imperatoria maiestas donum delati pontificii eisdem nuntiis Heinrico archidiacono in hac urbe transmisit. Quem et ipse dux ut dulcem consanguineum abhinc usque Leodium comitatus, illi urbi pontificem assignavit, ubi ille inter praedecessores praesules omni merito effulsit. Theodericus igitur, verus libertatis defensor, ita ut retulimus, etiam supra vires pro patria pugnabat. Tempore huius episcopi Kal. Augusti hora matutinali fulmen de caelo irrumpens ecclesiam, in medio psallentis cleri ruit, et Dominicum presbiterum, qui collectam canebat, et Algerum subdiaconum, qui choro praesidebat, percussos exanimavit 187, ceteris consternatis.
8. Dicamus aliquid et de liberalitate ac devotione eius. Semel Ierosolimam ad sepulcrum Domini, multotiens autem Romam ivit, ad sanctos apostolos oraturus vel apud apostolicam sedem causas sibi creditae ecclesiae acturus. Ipsius euntis liberalitas ipsi Graecorum imperatori itemque papae Romano visa est mirabilis et praedicabilis. Gervasio 188 Remorum 189 archiepiscopo, qui magna Francigenarum comitatus frequentia eum usque Virdunum visitatum venerat, festum suae curialitatis recompensavit, cum non minori comitatu Lothariorum ad eum revisendum usque Remorum muros accessit. Gervasius super portas Remorum clausas per duos cantores ei in occursum occinit: Commovisti terram et conturbasti eam 190. Cui ille itidem duobus cantoribus respondit: Sana contritiones eius, quia commota est 191, et inde apud Sanctum Remigium missam celebrans, in memoriam sui capellam suam magni pretii ibidem repatrians dimisit. Ecclesiae suae Duram praedium cum omnibus appenditiis magno pretio ab imperatore Heinrico tertio 192, Miroalht 193 quoque castrum cum foreste et abbatiam Iuveniaci 194 a Mathilde 195 marchisa acquisivit. Ut de aliis ecclesiis taceam, nostro, id est beati Vitoni, coenobio omnia altaria ecclesiarum, quas nobis praedecessores eius contulerant, bannum quoque montis Sancti Vitoni dedit et confirmavit. Et quia sub Grimoldo 196 abbate, qui Waleranno mortuo 197 huic loco per quindecim 198 annos praesedit, religio per quorundam insolentiam deperibat 199, quia per illum non poterat corrigi, eum amovit, et venerabilem Rodulfum Sancti Agerici monachum, religione scientia et moribus insignitum, substituit, qui per se aliasque probabiles personas a sua et 200 Sancti Agerici ecclesia expostulatas summam ordinis et plurima bona huic loco induxit. Nam et bonus odor religionis ipsorum etiam de remotis terris plures industrios huic ecclesiae tunc attraxit et associavit 201, quorum probitate usque modo locus iste nobilitari et magnificari promeruit. Tunc ecclesia beati Agerici, de qua hic abbas assumptus est, ita florebat viris religiosis, ut illa contemporalitate de filiis eius duodecim abbates per diversas ecclesias ordinati sint, omnes magnorum gestorum viri.
9. Veniamus ad locum gravissimum, in quo, quod graviter dolemus, periculosa tempora plurimum laudibus digni episcopi detraxerunt. Causa talis est. Anno episcopatus eius 36. inter regnum et sacerdotium 202 illa digladiabilis seditio iam surrexerat, quae totum Romanum imperium involvit. Romanorum enim papa Gregorius VII 203. imperatorem Heinricum 204 pro suis criminibus, quae plurima ferebantur, excommunicaverat 205; videlicet pro coniuge regina Praxede, quam ignominiose servorum stupris et opprobriis 206 submiserat, pro variis iniusticiis et ecclesiarum oppressionibus 207, et praecipue quia investituras ecclesiarum per baculum et anulum dare ex consuetudine priorum contra antiquos sacros canones, cum ab eo sub anathemate esset inhibitus, non omittebat. At Heinricus super hoc infensus Romam bello irrupit 208, ipsum papam missarum sollempnia celebrantem sacrilege cepit et in vincula coniecit, indeque a duce Appuliae ereptum, Roma eum exturbavit 209, et geminata iniusticia quendam Wicbertum 210 Ravennatium pseudopraesulem, qui per septem annos apostolicae sedi inobediens, rebellis et anathematizatus fuerat, cathedrae eius intrusit. Tunc omne regnum in se ipsum 211 divisum est, tunc omnis civitas in duas partes separata est, aliis causam caesarianae curiae, aliis sanctae sedis apostolicae defendentibus et adversam partem insequentibus. Sedes quidem apostolica hostes suos anathemate omnes percutiens, a sacris misteriis arcebat; imperialis autem curia sibi infensos captivans et exulans, honoribus privabat. Demum ferro caede et igne pars utraque suos inimicos persequebatur. In hac quoque urbe duae partes factae sunt. Episcopus quidem male a suis inductus et vel amore vel timore principis nimis depressus 212, declinavit post partes caesaris; venerabilis vero Rodulfus cum suis fratribus apostolicae sedi studiosus adhaesit. Hinc inter eos soluta est vetus illa pia amicitia 213, adeo ut episcopus ipsum abbatem cum suis plurimis iniuriis affectos ab hac ecclesia perturbaverit 214. Sed pulsis pro iusticia ipsa contraria in bono mox cessere. Nam fratres Burgundiam ducti, a venerando abbate Divionensis ecclesiae Gerontone 215 per septennium, quo idem praesul supervixit, velud angeli Dei recepti sunt, et bene in omnibus usi, eaque occasione nostrae et illi ecclesiae germana fraternitas intervenit dignior et firmior, ut credimus, quam illa inter Sabinos et Romanos olim. Rodulfo autem abbati apostolicus privilegium dedit, omnes ab Heinriciano 216 scismate resipiscentes reconciliandi in tribus episcopatibus, id est Virdunensium Metensium Tullensium. In 217 his diebus Fulcradus abbas Sancti Pauli consensu praedicti pontificis hanc abbatiam cum quibusdam suorum invasit. Sub eo ista ecclesia amisit tria valde pretiosa pallia, duas magni pretii cappas, duo candelabra argentea sex marcarum, foraturia 218 vini 219 civitatis et pugillum 220; ecclesias etiam de Marleio 221 et de Metionis, multaque alia. Hunc Fulcradum et Richerum decanum ipsis diebus cum idem praesul legatos misisset ad sigillandum 222 altare Sancti Michaelis 223, pro eo quod illa ecclesia se a Virdunensi ad Tullensem episcopatum transferri vellet et ad audientiam vocata Virdunum venire nollet, familia eiusdem ecclesiae invasos eos 224 ab ecclesia protraxit, et vinctos 225 apud Barrum incarceravit. Quamobrem ipsam villam et ecclesiam ab hostico episcopali contigit concremari. Sed ipsum Richerum sanctae memoriae decanum itemque de clero Engebertum, Hairicum, Gezonem et Bosonem dignos omni laude fidei fervoris et religionis duxerim, quorum instantia ita ecclesiasticus ordo tunc invaluerat, ut omnis clerus sub eis ductoribus insimul lectionem cibum dormitorium et chorum nullo excusato frequentarent, nolentes 226 autem 227, etiam nobiliores, districtius urgerentur. Sed episcopum tandem senectute et nimia corporis gravedine fessum dum extremus dies urgeret, nec adesset qui eum apostolicae sedi reconciliaret, abbas Rodulfus ad eum reconciliandum duos de suis monachis direxit, Gerardum, quondam archidiaconum, et Gerbertum, postea Sancti Mauricii abbatem. Quos ille lecto suo assistentes nutibus quia loqui non poterat, mox salutavit, reconciliari petiit et meruit. Eis enim offensas eius in apostolicam sedem per capitula proponentibus, ipse ad singula supplicibus oculis manibus et tunsione pectoris similis poenitenti culpam fateri et veniam petere videbatur. At ubi proposuerunt ei: Profitere culpam 228 de monachis Sancti Vitoni, quos expulisti, tunc vero duobus pugnis crebrius pectora tutudit, altius ingemuit, profundius suspiravit, ita ut omnes videntes prorumperent in 229 lacrimas. Hinc ab illis 230 absolutus, post paululum spiritum reddidit 231. Illi 232 sane hanc eius satisfactionem retulerunt ad venerabilem Rodulfum. Rodulfus autem ad sinodum, cui praesidebat legatus apostolicae sedis Hugo, quondam Diensis praesul, tunc Lugdunensis archiepiscopus, approbataque est satisfactio eius ab omnibus. Sedit in episcopatu annis 43 233, vir in multis idoneus et laudabilis, nisi haec macula esset in gloria eius in extremis 234.
10. Anno dominicae incarnationis millesimo octogesimo octavo 235 post Theodericum electus est decanus Metensis ecclesiae Richerus 236, vir pius et honestus. Qui, quoniam alia via non patebat, ductus est ad curiam, contra vetitum apostolicae sedis a caesare pontificalem baculum suscepit, fratres suos Albertum 237, Bezelinum 238 et Iohannem, viros nobilissimos, ei dedit obsides, quod a fidelitate et communione eius numquam recederet. Rediens honorifice recipi meruit; sed quia Romanae ecclesiae offensam incurrerat, septem 239 annis sine episcopali benedictione permansit, donec abbas Rodulfus, quem cum omnibus suis 240 mox electus honorifice revocaverat, dato consilio, eum Lugdunum Burgundiae duxit, ubi eum praedictus Hugo archipraesul post abiurationem Heinricianae partis in sancto paschali 241 sabbato 242 in presbiterum consecravit, in die autem festo 243 in antistitem promovit. Inde cum gratia et honore apostolicae sedis reversus, a coepiscopis suis Poppone Metensi et Pibone Tullensi. agente ipso Rodulfo, decentissime a tota urbe susceptus est in dominica Misericordias Domini. Ipse ut nuntius pacis et sidus salutare mox cuncta serenavit, bellis episcopio consopitis. Solus Heinricus de Grandi-prato antiquas adhuc inimicitias exercebat. Qui quoniam, latrocinanti similis, clanculo depraedatus quaecumque posset, mox refugiebat, facile opprimi non poterat. Quod cum ei Cathalaunis forte convento exprobrasset Petrus comes, filius Frederici Tullensis, unus de baronibus episcopi, ille ferociter respondit: Die illo ante Virdunum veniam; occurre mihi, si audes, et comparemus nos in campo. Quod cum Petrus hilariter excepisset, utrique fide interposita iuraverunt sibi, quod non dimitterent. Venit dies constitutus, et Petrus cum baronibus episcopi promissum hostem Virduni exspectabat armatus. Heinricus per quosdam ex urbe sibi intimos et familiares, quibus deferentibus omnia nostrorum molimina addiscebat, quae fiebant agnovit et adventum suum distulit. Eadem nostri eum facere arbitrantes, quasi desperarent eum venturum, urbe exeunt, reditum ad sua simulant. At Heinricus ex solitis nuntiis eos ad sua lapsos audiens, mox cum suis ante Virdunum advolat, ex proximis vicis praedam agitat, iterque suum solito recursat. Sed nostri, qui arte 244 reditum simulaverant, transverso tramite viam redituri hostis iam tenebant. Cives etiam armati praedones e vestigio sequebantur. Ita a fronte et a tergo hostes invasi, valideque 245 pugna commissa, multi interfecti, plures sauciati 246 et capti sunt; reliqui cum ipso comite vitabundi fugerunt. Militantium quidem usque ad sexies 247 vicenos, equorum et armorum tanta refertur copia capta, ut pene nostri inde ditescerent. Heinricus tamen ab impugnatione Virdunensis ecclesiae non destitit, donec iuditium horrendae mortis incurrit. Auditis enim a duce Godefrido et clarissimis commilitonibus eius rebus pro Ierosolimis benegestis 248, secundam expeditionem post eos animo intendit. Virdunum venit, crucem iturus accepit; sed Dei ira praeoccupatus et amentia captus, re infecta ibidem misere exspiravit 249.
11. Dudo quoque de Claro-monte 250, qui res episcopii profligaverat, cum mansuetudinem praesulis non curans hospitatus esset Virduni, a clericatis 251 est ibi captus et ergastulo inclusus. Quod a tali hominum genere commissum cum primates et barones indignarentur, clericati 252 pro satisfactione ei quisque per unum stadium scolarem librum detulerunt 253.
12. Anno 254 consecrationis Richeri in episcopatum Urbanus papa apud Clarummontem Arverniae sinodum celebravit 255, ubi 256 dona et legatos suos Richerus ei transmisit. In ea sinodo inter alia plurima praedictus papa vocem per omnem occidentis ecclesiam emisit 257, ut militares suas bellicas vires Deo voventes moverent expeditionem ad liberanda sacra loca Ierosolimae 258, quae deficiente brachio Constantinopolitani imperii Sarracena profanitas invaserat. Ad quam vocem omnes nationes motae sunt, et abiuratis civilibus armis, quibus gravabantur regna occidentis et septemtrionis 259, multi nobilium arma Deo voverunt in Turcos pro sacris locis. Inter hos de nostro territorio eminebant duo fratres, dux Godefridus et comes Balduinus, itemque 260 Balduinus de Retexto castro, nepos Manassae comitis supra memorati; qui omnes tres 261 sanctae civitatis armis receptae alter post alterum magnanimi reges fuerunt. Ipse Godefridus sanctum iter meditans, arma quae in nos moverat abiuravit 262, pacem cum episcopo Richero composuit, Mosacum 263 et Sathanacum 264 265 cum castro quod in nos firmaverat 266, cum omnibus appenditiis sanctae Mariae in perpetuum 267 tradidit. Unde episcopus auri et argenti pondera plurima, quae de episcopii ecclesiis collegerat, ei in sumptum sacrae expeditionis contulit, et praedicta alodia 268 sanctae Dei genitrici confirmans, stantibus 269 in stola de toto episcopio presbiteris, anatematizavit 270, si quis ea deinceps auferret mensis Virdunensis cleri. Cumque ipsa alodia Mathildis marchisa, relicta ducis Godefridi Gibbosi, ut sibi a patribus hereditaria reclamaret, iterum praesul eadem ab ipsa matrona multo pretio in Walestatensi 271 272 sinodo per legatos suos Gerbertum abbatem et Azelinum 273 cantorem redemit, et ab omni exactionis et reclamationis nodo libera Paschalis papa in eadem 274 sinodo sub anathemate, itemque Richerus pontifex, in sua sede iterata simili excommunicatione in eum quicumque auferre temptaret, ea Virdunensi ecclesiae in perpetuum 275 confirmaverunt. Comitatum quoque urbis, de quo totiens discordia processerat, ab eodem duce receptum, in gratia ipsius Balduino fratri eius dedit. Quem idem Balduinus, sanctum iter cum fratre duce aggressus 276, mox post modicum reddidit, et episcopus receptum Theoderico Barrensi comiti, donis et obsequiis eius delinitus, ex consilio suorum tradidit, ut, quia plurimum pro loco et viribus prodesse et nocere videbatur, totus nostrae utilitati intenderet. Idem dux castrum Falconii-montis 277, quod 278 in episcopio firmaverat, ne in posterum noceret, abiens fecit everti. Castrum quoque Bullionum 279 cum omnibus appenditiis Sancto Lamberto Leodii contulit, accipiens ab episcopo loci Otberto 280 mille trecentas marcas 281 argenti et libram auri in opus sacri itineris. Ita insignis ille Bullionensium 282 principatus primum a comite Godefrido, patre Adelberonis nostri praesulis et duorum ducum Godefridi et Gozelonis, duorum quoque 283 comitum Herimanni 284 et Frederici – qui omnes cum sua numerosa progenie vel fortitudine in bello vel religione in ecclesia prae ceteris claruerunt, istum 285 quoque locum cum matre sua Mathilde prae cunctis mortalibus ditaverunt 286 – feliciter coeptus, in isto Godefrido felicius et sanctius est finitus et per multos est 287 divisus. Nam 288 et ducatus eius caesarea manu primum Lemburgensi, postea datus est Lovaniensi comitatui; Briacensem 289 quoque potestatem 290 Albertus frater episcopi sub fide marchisae Mathildis, relictae Godefridi Gibbosi, sibi vendicavit. Idem Albertus a 291 fratre episcopo 292 Richero, ut 293 in rebus agendis ei adesset, Rourum vicum 294 episcopi 295 in vita sua tantum 296 in usufructuario accepit; quem nunc iniuste sibi vendicant eius posteri. – Porro dux Godefridus cum suis gloriosis commilitonibus, transmisso Ellesponto 297, Niceam, Bithiniam, Asiam, Pamphiliam, Frigiam et maximam urbem Antiochiam 298 innumeris pugnae obsidionis famisque laboribus cepit, et gentiles eiecit. Syriam 299 quoque et Iudeam aggressus, sacra loca et sanctam urbem armis recepit anno 300 ab incarnatione vitae Principis millesimo undecentesimo, et pro Lothariorum ducatu regnum Sanctae Urbis a Deo promeruit, quamvis ipse numquam se 301 regem sed advocatum eius passus sit appellari. Eodem anno felici obitu excesserunt 302 Urbanus papa, qui Victori successerat, ecclesiastici privilegii adversus caesaream violentiam ardentissimus defensor, et venerabilis Rodulfus abbas 303, apostolicae sedis tenacissimus suffragator, eorumque sedis et fervoris successores facti sunt Paschalis 304 papa et Laurentius abbas.
13. Interea rex Heinricus, quia Richerus episcopus, ipso abiurato, ad apostolicam sedem se contulisset, audivit; indignatus obsides datos repetiit, unum eorum Iohannem in vincula coniecit. Alii duo fratrem episcopum convenerunt, ut ab obsidatu suo eos liberaret iure gentium. Ille undique constrictus, similisque beato Martino, qui sub Maximo nefariam episcoporum communionem Treveris invitus inivit, curiam adiit, satisfactionem caesari obtulit 305, ei
communicavit, de cetero firmam fidelitatem ei repromisit, et ita obsides absolvit. Rediens, a divinio officio, tamquam reus apostolicae sedis, se per triennium suspendit; in quo spatio haec nostra ecclesia ei non communicavit. Quod a quibusdam dum ei invidiose suggereretur, ille repellens eos, dicebat: Sinite servos Dei, sinite; meliores enim sunt me. Tantae humilitatis et patientiae fuit, nulli molestiam umquam 306 per se inferens. Demum Laurentium abbatem et Widonem archidiaconum cum aliis legatos pro se Romam misit, communionem et gratiam apostolicae sedis expetiit. Ipsos legatos Paschalis papa primum de communione sui episcopi absolvit, deinde litteras pro absolvendo episcopo ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum eis dedit. Richerus Lugdunum venit, ab illo suo consecratore absolvi petiit et meruit. Rediens Virdunum non prius intravit, quam omnes canonici et monachi apud Sanctum Vitonum convenerunt. Ille 307 pariter omnes pro communione, quam secum in excommunicatione habuerant, absolvit, et fidem apostolicae sedi servandam iurare compulit. Cetera sub Richero praesule prospera fuere. Ipse 308 anno episcopatus sui 18. die festo apostolorum Petri et Pauli 309 in nostro 310 coenobio missarum sollempnia celebravit, ipsis apostolis et Sancto Vitono super altare alodium Pauli-crucis 311 et bannum Marculfi-curtis 312 ex privilegio tradidit, animam 313 et corpus suum eis commendavit, sepulturam suam in hoc 314 ipsorum coenobio delegavit 315. Inde Vosagum ad Valdentiam 316 alodium ecclesiae 317 ivit, aegritudinem incidit, navigio per Mosellam relatus est Treveris, a Brunone 318 urbis archiepiscopo inunctus viaticoque munitus, in pace obiit. Corpus eius lotum idem Bruno munificentissime suis propriis pontificalibus indumentis induit, et vehiculo illud Guido archidiaconus revexit, ipsumque Richardus 319 Albanensis episcopus Romanae sedis legatus apud Sanctum Vitonum, sicut ille disposuerat, licet nolente clero, honorifice sepelivit 320 ante altare beati Laurentii anno Domini 321 millesimo centesimo septimo 322.
14. Is Richardus quondam Metensis 323 canonicus pro fide apostolicae sedis cum Herimanno 324 episcopo [suo 325] a rege et Guicbertinis 326 expulsus fuerat, ideoque Romana ecclesia ita eum extulerat. Huius frater Arnulfus sub Laurentio abbate tunc erat noster conversus, qui et post obiit monachus. Qui et ipse cum adhuc esset miles, tanta fide apostolicae sedi inhaeserat 327, ut Lanzoni abbati Sancti Vincentii 328, qui et ipse cum Herimanno 329 praesule erat eiectus, quendam Cononem, abbatiae eius a Wicbertinis subintronizatum, Divionem Burgundiae captum et vinctum direxerit. Iste cellam apud Bucconis-villam 330 alodium sui iuris aedificavit et beato Vitono cum omnibus tradidit.
15. Ante illos dies Remorum archiepiscopus Manasses vita decesserat 331, et illa ecclesia Richardum Virdunensem archidiaconum in pastorem sibi elegerat; qui, fratre Heinrico comite 332 iam mortuo, et altero fratre Balduino, qui post illum aliam expeditionem pro Ierosolimis moverat, a Turcis martirizato, comitatum Grandis–prati tunc regebat. Proinde Paschalis papa per litteras et legatum suum praedictum Albanensem episcopum eidem archidiacono mandavit, ut ab ipso Albanorum praesule in diaconum ordinaretur – erat enim adhuc subdiaconus – et sic consecraretur Remorum archiepiscopus. Sed Richardus nichil in his obedivit, et irritus legatus recessit. Interim enim Richero praesule mortuo 333, clerus Virdunensis eundem Richardum in pontificem sibi delegit 334. Quam electionem ille, priori postposita, pluris habuit, Metimque ductus, de manu regis baculum pontificii suscepit, et 335 rediens cum Trevirorum 336 archiepiscopo susceptus est cum laudibus, Ipse quoque rex cum imperiali curia subsecutus, eodem die susceptus est cum totius urbis applausu. Die 337 tertio ipsius Richardi suggestu idem rex castrum Clari-montis obsedit et ad deditionem compulit, quia Guido de ipso castro vexabat 338 res episcopii. Ipse 339 rex Heinricus IV 340 primum annum tunc agebat in regno post patris obitum; quem patrem sanctae ecclesiae graviter insurgentem quamvis ipse filius custodiae mancipaverit, regni insignibus spoliaverit et usque ad mortem persecutus sit, tamen eiusdem mortui 341 imitator ecclesiam impugnando extitit. Interim Paschalis papa 342 Trecas Frantiae 343 sinodum tenuit, ubi inter 344 alia cum ageret de Guicbertinis, fertur dixisse: Richardum 345 Virdunensem, qui se 346 tradidit regiae curiae, et nos tradimus eum sathanae. Inde archiepiscopo Trevirorum 347 aliisque denuntiavit eum excommunicatum. In sequenti quadragesima cum pene omnes religiosi communionem Richardi et cleri sui 348 vitarent, iter ad papam intendens, mandavit suis, ut ab archiepiscopo de sui communione facerent se absolvi. Romam ivit, absolutionem a papa petiit, et 349 multis sermonibus ultro citroque habitis, hoc ultimum a papa audivit: Nisi prius 350 investiturae episcopatus, quam de manu laici, id est regis, suscepisti, abrenuntiaveris, et nisi te non amplius de eodem nisi permissione nostra intromissurum firmaveris, omnino a nobis absolvi non poteris. Super hoc responso Richardus se velle consilium quaerere dixit, ab aspectu papae exiit, numquam rediit 351, sed comminatus suis, si amplius eum pro excommunicato haberent, quod eos et omnia eorum in exterminium daret, Roma exiit, et coactis suis, repatriavit. Papa post illum has litteras misit:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Laurentio abbati Sancti Vitoni salutem et apostolicam benedictionem. Richardus Virdunensis ad nos veniens nullam 352 reatus sui satisfactionem ecclesiae fecit. Unde nec a nobis in communionem susceptus, nec a vinculo excommunicationis absolutus est. Quapropter dilectioni tuae mandamus, ut illius consortium omnino devites, et tam eum quam et 353 fautores 354 eius a nobis excommunicatos esse denunties et omnes qui 355 ei scienter communicant.
Clerus Virdunensis, qui ab initio profectionis Richardi ad Romam ab archiepiscopo erat absolutus, reverso Richardo, ipsam reconciliationem irritam fecit, quia gratia vel timore eius oppressus ei excommunicato communicavit. Quod si quis renuisset, factione illius opprimebatur donec cederet 356. At Laurentius abbas, respectu Dei plenus, per omnia apostolicae sedi obediebat, et omnes ei commissi. Proinde cotidie 357 conflabatur et in dies ingravescebat discordia inter duas ecclesias, id est sanctae Dei genitricis et sancti Vitoni; quia filii earum non communicabant alterutris, et quando clerus ex more stationem apud Sanctum Vitonum celebrabat, collectis clericorum monachi, ut antea solebant, non intererant, sed post discessum eorum omnia quae illi contigerant aqua lustrationis expiabant.
16. Interea Guido archidiaconus, qui comes Richardi Romam ierat, sed, dum acutis febribus infirmaretur, ab eo repatriante dimissus Bononiae aeger remanserat, ab Italia rediit; clerum Virdunensem Richardo communicare audivit; sibi, si Virdunum reverteretur, proinde timuit; alias divertit. Dum enim in Italia aegrotans, vitae diffidens, quaesisset, qui sibi viaticum et necessaria animae subministraret, neminem invenit, quia omnes eum ut excommunicatum vitabant, et nisi de communione Richardi et cleri Virdunensis culpam fateretur, eum post mortem in sterquilinio sepeliendum minabantur. Tandem, ut reconciliaretur, vovit Deo sub periculo mortis, quia Richardo et fautoribus eius numquam communicaret, nisi ille a papa absolutus esset, hoc ei iniungentibus tribus Mutinensis ecclesiae canonicis tunc aegroto, et post Parmensi episcopo, qui vices papae agebat, idem 358 imponente ei iam 359 sano. Vitans ergo communionem Richardi et cleri Virdunensis, ut absque eorum communione inter eos bonis suis uti posset, per amicos rogavit. Sed 360 Richardus et clerus gravissime hoc acceperunt, et missis litteris, ut usque ad quadraginta dies veniret, satisfacturus quod consortium eorum vitasset, ei Metis posito mandaverunt. Interim Richardus omnia eius bona quae Virduni repperit invasit et dissipavit, eumque capere ubicumque inveniretur suis mandavit. Guido enim 361 per affines et amicos, deinde per abbates et episcopos, maxime per suum archiepiscopum eum 362 convenit. At ubi nichil per eos profecit, sumptis eorum in sui suffragium litteris, Romam rediit. Ultra Cluniacum veniens, Richardum Albanensem episcopum obviam habuit; ei sciscitanti causam sui itineris aperuit. Ille eum secum, omisso itinere, retinuit, Virdunum ad Richardum pro eo et pro abbate Laurentio, quem rebus et ecclesia sua privaverat, monitorias et precatorias litteras misit; sed tandem post repulsam litterarum et precum suarum reverso nuntio, eum ad papam cum suis litteris transmisit. Guidonem papa excepit, consolatus est, decem septimanis secum retinuit, demum cum his duabus epistolis remisit 363:
Paschalis 364 episcopus servus servorum Dei abbatibus et ceteris clericis, Raynaldo de Monzione comiti, Raynardo Tullensi et ceteris laicis 365 de archidiaconatu Guidonis salutem et apostolicam benedictionem. Pro catholicae unitatis dilectione Guidonem archidiaconum vestrum a Richardo, Virdunensis ecclesiae invasore, bonis suis exspoliatum audivimus. Quamobrem caritati vestrae nostris eum praesentibus litteris commendamus. Praecipimus enim, ut ipsi de ecclesiis ad monasteria pertinentibus consueta iusticia et a clericis seu laicis obedientia debita sicut archidiacono impendatur. Alioquin, donec obediant, divinis officiis careant et decimas suae plebis amittant. Vos autem, filii, quibus Deus secularem potestatem dedit, et qui armis iusticiam contuemini, pro beati Petri reverentia eius adiutores existite, et eius adversarios viriliter cohibete. Id ipsum de venerabili viro abbate Sancti Vitoni tam vobis quam reliquis Virdunensium partium praecipimus, qui pro eadem catholicae unitatis dilectione loco suo rebusque suis privatus est. Praefatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum ordinatum.
Hanc epistolam quibus transmittebatur Guido dedit. Item alia:
Paschalis episcopus servus servorum Dei fratribus Virdunensis ecclesiae catholicis salutem et apostolicam benedictionem. Richardum vestrae occupatorem ecclesiae a sancta Romana ecclesia pro suis meritis excommunicatum etsi actenus non legistis, certius tamen et audisse et scire credimus. Nunc autem vobis omnibus scripto nuntiamus, ut eum excommunicatum scientes communionem eius omnimodis caveatis. Sane abbatem Sancti Vitoni et archidiaconum Guidonem pro catholicae unitatis dilectione dignitatibus et rebus suis privatos audivimus. Praecipimus ergo, si qua penes vos beati Petri et nostri obedientia est, ut locis suis bonisque restituantur. Si autem praesentibus litteris obedire contempnitis, nos ecclesiam vestram a divinis officiis interdicimus. Qui vero ab huius erroris macula se resipuerint 366, confratris nostri Treverensis archiepiscopi seu supradicti abbatis consilio catholicae unitati reconcilientur. Praefatum autem Guidonem noveritis apud nos diaconum ordinatum. Data Lateranis 15. Kal. Aprilis.
17. Has litteras Guido deferens, Virdunum venit, apud Sanctum Vitonum aliquot diebus occulte se continuit, ratione nitens animos sibi cleri conciliare. Postquam id frustra esse et pertinatiam augeri sensit, quadam se mentis constantia armavit, reverentia Romanae sedis tutum se fore saltem apud clerum credidit, matutinis horis – die enim miliciam Richardi timebat – ecclesiam sanctae Dei genitricis intravit; collecto ibi toto clero in festo sancti Iacobi 367, altari astans epistolam superposuit, et voce patria dixit: Si quis hic catholicus est, ecce litteras domni apostolici accipiat, legat et obediat. Mox clerici, qui de eo reverso certi maiorem in eum iram conceperant, tumultuarie in eum irruunt, altari inhaerentem et pignora sanctorum complexantem, eis eversis, usque ad medium chori per capillos abstrahunt, pugnis et calcibus in eum seviunt. At ille extorquens se manibus eorum, fugit in atrium Sanctae Mariae Magdalenae – venerabatur enim ab omnibus maxime pro consecratione sancti Leonis noni, – illis a tergo insequentibus et incondite 368 civitatem tanquam ad latronem clamore in eum excitantibus. Ibi quoque, ubi tutiorem se pro sanctitate loci crediderat, capitur, verberatur, ligatur, Richardo deductus praesentatur. A quo post convitia et minas ad castrum Grandis-prati destinatur, artissimo specu immergitur, fame nuditate vinculis premitur, nullo amicorum ad consolationem eius admisso, sed tantum his, qui atrocia nuntiarent, qui terrorem incuterent. A quibus omnia mala intentantibus oppressus, coactus et invitus Richardo et clero pro libitu eorum se satisfacturum promisit, fidem eis fecit, osculum dedit, ad horam communicavit, ita carcerem evasit. Mox suae libertati redditus, Albanensem episcopum Richardum adiit, omnia retulit, de coacta communione Richardi absolvi petiit. His auditis, Richardus et clerus Virdunensis infremuerunt, et minaces nuntios alios atque subinde alios cum litteris ut reverteretur miserunt. Ille se manibus eorum iam merito non credens, et in omni loco nullam audientiam vel iusticiam cum eis subterfugiens, ab eis conductum pro salute sui corporis quaesivit, eis pollicitantibus quos vellet conductores denominavit. Quibus non datis, totum hoc negotium infectum remansit, et praebendam 369 et honorem Guidonis in Virdunensi ecclesia Richardus aliis dedit. Clerus in Guidonem criminosas litteras compilavit, quas ille validis argumentis irritas fecit. Apologeticum de se scripsit, in quo longa oratione hanc omnem tragoediam depinxit. Romana ecclesia Guidonem ut sibi emeritum suscepit et coluit, Albanensemque episcopatum post mortem venerabilis Richardi ei delegavit. Sed ante consecrationem ipse, ut dicitur, obiit.
18. Anno dominicae incarnationis millesimo centesimo undecimo Heinricus quartus rex, post vestigia perfidi patris incedens, cum investituras ecclesiarum violenter sibi vendicaret, et papa sub anathemate hoc ei interdiceret, Romam ivit spetie quasi papae satisfacturus. Sed post tertium fidei sacramentum subito in ecclesia beati Petri, aliis hoc nefas fugientibus, ipse manu sua Paschalem papam cum cardinalibus cepit, suis pontificalibus exuit, loco immundo alios 370 cardinales intrusit, maceravit, ad libitum sui poenis et minis inflexit, illicita sacramenta et sacrilega privilegia, ut rex ex more investituras ecclesiarum teneret et per baculum et anulum daret neque pro aliquo eum commisso umquam papa excommunicaret, violenter ab eis per scriptum extorsit et per omne regnum omnibus suis misit ac transcribi et teneri iussit. Quod Richardus mox adeptus scriptum 371, ad Sanctum Vitonum detulit, accitis fratribus legit, et exprobrans: Ecce, inquit, ecce, quo tribulationes vestrae, quo exilia vestra, quae per annos triginta plus minusve passi estis, devenerunt; ecce omnia in coenum devoluta sunt. Quid 372 referam, quosdam comites eius os suum in caelum elevasse, grandia de rege disputasse, eum regem pariter et summum sacerdotem – quod nec apud ullos hereticos dictum invenitur – praedicasse, eius iuris esse, ut praesules faciat vel deponat, dialecticasse? Fratrum conventus – nec etiam Laurentius venerabilis aderat – audiens, erubuit, ingemuit, et quia turris Romanae fidei cesserat, nullus eorum fuit qui aperiret os et ganniret; tantum intendebant, quem eventum tanta ruina inveniret. Interea qui erant principes in exercitu Domini Richardus Albanensis et Guido, post papa, tunc archiepiscopus Viennensis, aliaeque similes columpnae Transalpinae ecclesiae contra hanc caesaris iniquitatem simul collecti conclamaverunt, ad erigendam et fulciendam Romanae ecclesiae turrim ut viri fortitudinis se mutuo adhortati applicuerunt, violatores Romanae ecclesiae anathematizaverunt, data privilegia pravilegia rectius vocantes dampnaverunt, ipsum papam, qui violentiam passus dederat, in suam sententiam cogentes, ea dampnare et anathematizare compulerunt.
19. Ita inde regno atque inde ecclesia suas partes tota vi fulcientibus, cum Richardus et clerus Virdunensis regias partes plus iusto defensarent, ecce tota tempestas eodem anno super abbatem Laurentium et eius ecclesiam incubuit, quia hi soli inter eos Romanae ecclesiae audebant obedire et eis non communicare. Istis Richardus et clerus Virdunensis post Guidonem elapsum omne scandalum intentantes, laicos devotionis causa ad eos venientes publice caedebant, et ne ultra venirent iubendo denuntiabant. Confratres autem clericos, si ob devotionem ab eis communicati fuissent, eorum fraternitatem 373 negare cogebant, et communioni datae ab eis iterum suam superponebant. Hairico denique piae memoriae canonico, qui devotissimus eorum confrater pluribus eos donariis foverat, in extremis agenti, viaticum itemque sepulturam ab eis petenti, Richardus interminans mandavit, quia, si hoc fecisset, eum mortuum non alicubi nisi intra domum suam ruderarie tumulari faceret. Idem aliis clericis hoc faciebant, monachos ab illis communicandis domibus seratis arcebant, a sepeliendis cum iniuria repellebant.
20. Interea festivitas sancti Vitoni 374 venerat, in qua ad primas vesperas et missam collecta cleri ex more pulsatis signis convenire solet. In hac quoniam deprehenderant 375 ante suum adventum monachos suam collectam explere, ne collectis 376 eorum interessent, eis vespertinam horam cantantibus improvisi supervenerunt, cum necdum signa pulsata, necdum certa esset hora, ostiolum chori, quia necdum exspectabantur, clausum offenderunt, indignati pulsaverunt, tumultuarie clamaverunt. Nec sic tamen aperiebatur, ne, quod intendebant, se immiscendo turbarent fratrum collectam. Tandem a suis reserato ostio, quidam eorum unum de fratribus conversum, qui ne eis aperiretur obstiterat, impellunt, distrahunt, barbam et capillos ei vellicant, corpus contundunt, monachis aspicientibus, dolentibus, subvenire non audentibus. Inde non celebratis vesperis redeunt, unum scolarem sanguine infectum Richardo statuunt, a converso praedicto astruentes hoc ei factum; illum ad vindictam pro sua et ipsorum ira mox accensum secum adducunt, tota civitate commota et confluente ad idem spectaculum. Illa vespera et die altero in medio claustri, fratrum ordine expulso, Richardus cum suis concionabatur contra venerabilem Laurentium. Et multis dictis et auditis, divinum officium abusivo ordine ei interdixit, et in fine imposuit pro crimine, quod imperatori et sibi esset rebellis nec servaret fidem, sed insuper sperneret communionem eorum; ideo dignum esse, ut omnia temporalia, quae de imperatore et post eum de se tenebat, reus utriusque, amitteret. Ita rebus et potestate abbatiae intus et extra violenter eum privavit, claves aerarii et librarii rusticis ecclesiae, custodiam vero claustri clericis commisit. Insuper mercatum et vias episcopii publicas Laurentio et suis interdixit, adeo ut quidam in illis deprehensi iniuriis sint submissi. Tantae violentiae venerabilis abbas cessit, locum ad tempus mutavit, quosdam sibi commissorum secum duxit, reliquis ut sequerentur mandavit. Qui non segniter iussum exsecuti, cotidiana 377 fuga dilabebantur custodiam clericorum frustrati. Clerici residuos eorum, quia 378 tantum iuvenes remanserant, ut sibi communicarent, omnimodis agebant. Et allata Trevirorum archiepiscopi epistola ad eos clericalis communionis commonitoria, et abbate Sancti Hucberti Roberto multisque aliis ad hanc pacem impellentibus, eos in suam communionem transire fecerunt. Laurentius factum audivit, doluit, litteris missis, ut spreta illa communione omnes ad se 379 egrederentur, imperavit. Nocte insequenti quidam Hugo fervidae et dignae indolis, cui reliqui pene innitebantur, qui etiam de secunda fuga iam ante retractus et vinctus fuerat, tertia fuga dilapsus, cum socio quodam Riczone evasit. Destituti alii qui remanserant, versantes consilium effugiendi, die altero praelata cruce cum processione monasterio exeunt, et per mediam urbem transeunt, ad Pauli-crucem 380 suam cellam evadunt, tota urbe post eos lamentante et dampnationem Richardi detestante, ipso quoque Richardo graviter dolente. Nam traditur, quia a quibusdam clericorum vel monachorum etiam nolens impellebatur in eos, inter quos maxime notatur Theodericus primicerius. De quo quid memorem, qualiter, clericis fugatis, domibus eorum effractis 381, primiceriatum invaserit, ut illum canonica censura bis amiserit et caesarea violentia reinvaserit, quomodo avunculo suo episcopo Theoderico in extremis agenti, ne catholicae unitati reconciliaretur, coram Herimanno 382 Metensium episcopo interdixerit, qualia caesari inde scripserit?
21. Laurentius abbas fratres dispersos colligens, oportunis cellis seniores collocavit, iuniores vero Burgundiam misit, ubi a venerando abbate Divionensis ecclesiae Gerentone affectuosius quam dici possit propter fraternitatem prius initam sunt recepti et per triennium, quo Richardus supervixit, sunt ibidem commorati. Ipsa ecclesia se in omnibus per eos profecisse testatur et laetatur 383.
22. Tanta 384 commotio sub Richardo in Virdunensi ecclesia surrexerat, sed nec minor ipsi territorio inerat. Causa bellorum ab initio principatus eius talis erat. Homines eius de castro Deusluwart 385 386 civem Metensem ceperant. Quem dum vinctum tenerent, indignati Metenses ipsum castrum obsederant et captum diruerant. Quod postquam Richardus reaedificavit, comitem urbis Raynaldum, filium Theoderici, quod castro episcopii non succurrisset ab hoste muneratus, in ius vocavit. Qui cum ad audientiam non venisset, Richardus, collecto nobilium conventu, ei comitatum urbis abiudicavit. Guillermo 387 Luceburgensium 388 comiti, quia fortior aliis videbatur, eum tradidit. Cui etiam in pretio bellici stipendii pro ducentis libris Mosacum et Sathanacum 389 oppigneravit 390, parvipendens excommunicationem a praesule 391 Richero super illis prolatam 392. Ita 393 sub eo Virdunensis ecclesia Mosacum et Sathanacum usque nunc amisit. Subinde Raynaldo comitatum urbis sibi armis defensante et Guillermo cum ope Richardi sibi vendicante, caedibus incendiis rapinis omnia miscebantur, Raynaldus tamen gravius solus a duobus urgebatur. Primo impetu belli amisit vicum Sancti Michaelis 394, et castrum incensum 395 et eversum. Deinde cotidiano armorum impulsu totus eius patrius comitatus sedit in ruina praeter castella et rara loca natura et arte virisque munita. Ad haec quoque expugnanda imperatorem Richardus evocavit. Qui moto exercitu Raynaldum intra Barrum obsedit, et castro diruto eum captum abduxit 396. Demum intervenientibus pro eo de toto regno nobilissimis consanguineis, custodia solvit cum omnibus suis, ut sibi cognatum ad propria remisit, tantummodo hominium sibi ab eo suscepit. Richardus autem videns omnia contraria, Romanam ecclesiam infensam, caesarem parum fidum, quippe qui gravissimum sibi hostem carcere solvisset, ipsum Raynaldum contra se nova moliri, se 397 iam per septem annos sine benedictione episcopali et sub anathemate apostolicae sedis degere, animo excidit, versabatque consilium, ut se eriperet tot malis. Et collecta multa pecunia, Ierosolimitanum iter vovit, et inprimis Laurentium abbatem in pleno nobilium conventu ad apostolicam audientiam tanquam in se reum invitavit, invitationemque eius, quod ab eo exspoliatus 398 sumptum eundi non haberet, renuenti, necessaria itineris ei repromisit, quae tamen ituro mox omnia denegavit. Ipse autem subinde a Laurentio, ut legato et monacho suo vice sua responderet, ante apostolicum invitatus, cum ingenti pompa, comitatus Hugonem Trecanensium comitem, tunc in Ierosolimam movit. Italiam veniens, Tyberiam 399, quo 400 papam esse audierat, ut ab eo veniam peteret, divertit, et cunctis sociis ad eum de more peregrinorum admissis, ipse solus in medio lutulentae plateae, ante conspectum apostolici per fenestras 401 solarii aspicientis, stratus in terram pronus 402 corruit, flebiliter exclamavit: Miserere mei, miserere mei, pie pater! dixit. Paschalis iam de via eius per Guidonem archidiaconum 403 et Rodulfum monachum, Laurentii abbatis nuntium, certus, tamen ita videns eum, indoluit, et flexus ad pietatem dixit: Gratia tui cras Romam revertar; veni mecum, et in Romana cardinalium curia faciam in te misericordiam Domini ex consilio eorum. – Reddo, ait, tibi baculum pontificii, tu tantum hic absolve me, neque compellas 404 Romam ire, quia omnino non possum hunc comitatum meum in Ierosolimam dimittere. Quid plura? Ubi abnuit papa nisi Romae eum absolvere, ille a facie eius dolens discessit, cum suis ivit, languore quem iam inciderat ingravescente lectica vectitari coepit: cum ecce ita eunti Richardus Albanensis obviavit, et ammirans: Quisnam es tu? inquit. At ille cum suspiriis: Ego sum, ait, miser et exul Richardus Virdunensis. Audiens ille, obstupuit, et: Quidnam cum domino papa egisti? dixit. Heu! heu! nichil, inquit; nullam enim misericordiam inveni, et ecce morior in peccatis meis, nisi cito succurreris. Et narratis quae facta sunt: Succurram tibi ut potero, dixit; exspecta 405 me hic, ut postquam locutus fuero pro te papae et Romanis, impetratam reconciliationem deferam tibi. Dixit, et illo gratias agente, pertransivit, Romam acceleravit, veniam illi impetratam deferens, iter ad eum velox retrorsit: cum ecce peregrini ei occurrunt 406, nuntiantes Richardum iam mortuum iamque sepultum. Obierat autem apud Cassinum montem anno septimo quo Virdunensis ecclesiae erat electus, necdum tamen consecratus episcopus; et vacavit episcopatus annis tribus 407 semis 408.
23. Illis diebus abbas Laurentius ad sua, unde expulsus erat, rediit, suos revocavit, thesaurum, quem ecclesiae suae subtractum invenit, ut sibi redderetur, per archiepiscopum effecit. Clerus quoque certus de morte Richardi, absolvi se ab eodem metropolitano expetivit. Guillermus quoque comes cum Raynaldo in pace convenit 409, reddito ei comitatu urbis, nolentibus tamen ipsis urbanis. Unde ipsi duo ad expugnandum Virdunum conduxere validas copias pugnatorum. Sed burgenses primo indutias petierunt, eisque datis, cum hostes recederent, eis incurrunt, et grave 410 utrisque a partibus bellum commissum; inde Raynaldus sautius reportatur.
24. Interea 411 quidam Heinricus, litteris et mundana sapientia praeditus et Guintoniensis 412 413 Angliae archidiaconus, qui inde venerat cum filia regis Anglorum Mathilde, quam duxerat rex Romanorum, in obsequiis eius positus, per eam ab ipso rege donum episcopatus Virdunensium accepit; et praemissis Virdunum legatis, donis et promissis animos habitatorum urbis post se inclinavit, ita ut ipse legatos subsecutus cum honore susceptus sit ab eis. Cui cum mox communicassent, Laurentius abbas cum suis ab eorum communione refugit. Bruno quoque metropolitanus electionem eius improbavit; Guido etiam Viennensis, legatus apostolicae sedis, eum excommunicavit. Ipse demum Heinricus, a venerabili Laurentio post annum consultus ut se redderet in manum apostolici, iter ad Romam movit; a caesarianis in via captus, et elapsus, Mediolanum usque pervenit; Iohanni Cremensi, qui cardinalis presbiter erat, ibi invento, quonam iret aperivit. Iohannes in ipso itinere caesarianos versari dicens, eum vice papae suscepit, absolvit, in episcopum consecrari fecit, ad suos remisit. Eum revertentem iam praevenerant legati regis, ut sibi mitteretur, Virdunensibus mandantis. Veniens clausas urbis portas et animos eorum infensos invenit, ad Hadonis-castrum 414 secessit; inde arma intentabat et minabatur urbi. Quamobrem urbs et clerus ad deponendum eum consurrexit, ad archiepiscopos apostolicae sedis legatos, ad ipsum quoque papam accusans eum malae intrusionis.
25. Interea 415 defuncto papa Paschali, Romanorum ecclesia Iohannem Gaitanum apocrisarium in papam statuit et Gelasium cognominavit; cum rex Romam accelerans, omnibus eis iam esset timori; a cuius etiam facie fuga sunt dilapsi. At rex veniens electum eorum improbavit, et Mauritium Burdinum, Bracarensem Hispaniae quondam episcopum, tunc depositum, Romanae cathedrae intrusit. Cuius violentiam Gelasius in Gallias aufugit et post annum Cluniaci obiit, Guidone Viennensi, qui Calixtus secundus, substituto a Romanis. Qui partes ecclesiasticas corroborans, sinodum Remis celebravit 416, ubi inter plurima, ne investiturae ecclesiarum per baculum et anulum a laicis fierent, sub anathemate interdixit, et sanctae memoriae Fredericum, quem Deus tot signis clarificavit, in episcopum Leodiensem consecravit. In ea sinodo Heinricus per cardinales sibi conciliatos contra suorum accusationem praevaluit, et confirmationem episcopii 417 accepit; rediens tamen non est receptus a suis, nisi ab abbate Laurentio; qui, et ipse non ei favens, commendatorias pro eo litteras papae susceperat. Tunc Heinricus causam suam Raynaldo comiti, qui et ipse a Virdunensibus non recipiebatur, communicans, eum in suos accendit. Ambo cum magnis copiis Virdunum accedunt, et resistentibus civibus pugna valide commissa, introgressi, ignem immittunt, quo ecclesiae Salvatoris sanctique Petri 418 sanctique Agerici combustae sunt cum maxima circumadiacente urbis parte. Caedis et praedae neque modus neque numerus fuit. Die altera urbs reddita et confirmata est in manu Raynaldi, et Heinricus sedit in cathedra 419 episcopii, et in tanto tumultu capta urbe, a clero coacto, non canente sed lamentante: Sustinuimus pacem, et non venit. Domine; quaesivimus bona, et ecce turbatio 420, receptus, mox ad missarum sollempnia accedit, adhuc fumante holocausto, et sub tam recenti vulnere urbis et suarum ovium ruinis, ductu et causa sui perpetratis. Sequenti luce cives male de Raynaldo confisi, ad ecclesiam sanctae Dei genitricis tanquam ad asylum misericordiae confugiunt. Ubi ab illo obsessi, capti et rebus sunt exspoliati.
26. Anno dominicae incarnationis 1122 Calixtus papa, missis ad imperatorem – erat enim sibi genere proximus – cardinalibus, sedavit illam maximam discordiam, quae a tempore Gregorii VII. regnum et ecclesiam turbaverat, investituras ecclesiarum et regalia beati Petri caesare exfestucante et reconciliationem suscipiente; et ita regnum et ecclesia ab ipsa peste requievit. Eodem anno, quia Virdunenses secretis nuntiis ad aures imperatoris deploraverant, quanta mala passi 421 pro eo essent, Heinrico de Grandi-prato imperator comitatum urbis commiserat, ut gratia sui civibus subveniret, mandaverat. Ille civibus loquutus et quid faceret docens et doctus, cum equitatu matutinis horis Virdunum accedit, et adulterinis clavibus intromittitur. In tali tumultu discurrentibus militibus, episcopus sompno excutitur, et re agnita, se turpi fuga nudus pene proripiens, Mosam enatat et ad Raynaldum cursitat; qui, civium et Heinrici comitis cognito pridem molimine, ad sua conservanda recesserat, custodia urbis episcopo commissa. Raynaldus, tristibus auditis, mox contraxit hosticum, accedit Virdunum, et convolantibus ad arma Heinrico et civibus, pugnat et vincit, non tamen urbem recipere potuit. At comes Heinricus, ne viribus esset inferior, quosque fortissimos a Flandria et alias stipendio contrahit, et hostem duo latera urbis iterum assilientem fortissime repellit, plures ex eo capit. Comitatum eius ubique superior infestat, caedibus flammis et praedis vexat, eum publico certamine secus Oscaram 422 villam superat. Raynaldus ad artes se conferens, in castrum Clari-montis stipendiarios milites collocat, qui cotidiano incursu hostem infestent. Heinricus, ut artem hostis arte deluderet, suos stipendiarios instruit et monet, ut illos de Claro-monte ad congressionem eliciant diuque fatigent. Ipse subito superveniens, hostes iam lassos cum manu valida fortiter invadit, in castrum compellit, subsecutus ignem immittit, et omnes illos cum castro redditos turpissime ut latrones per gulam captos abducit. Raynaldus, iam dampnatis armis, de pace meditatur, et mediante Frederico Tullensi comite, apud Kaladiam 423 ipse et Heinricus de pace tractant. Heinricus comitatum urbis ei tradidit, illo paciscente, quod fautores eius cives non sit laesurus, et permittente ei quos ceperat exspoliare. Ita civitas sub Raynaldo comite et Heinrico pontifice demum requiescit. Ipse pontifex Raynaldo dedit Dunum castrum et quatuor villas episcopii, id est Rouretum 424 et Malaudimontem 425 et Montem Sanctae Luciae 426 et rusticos 427 de Arnuncort et de Domno-Remigio 428 429, pro pignore triginta librarum. Petro vero de Mirvalt 430 dedit quicquid habebat ad Ronnei-villam 431 et ad utramque 432 Asenniam 433, exceptis quatuor familiis, pro adiutorio sibi impenso. Ipse deinceps securum se existimans, bellis suis itemque regni et ecclesiae consopitis, voluptate resolvitur contra decus episcopi. Proinde suscitavit contra eum Deus animos vulgi seditionibus multis ei incurrentis, cleri quoque missis legatis usque ad aures papae 434 eum accusantis de incontinentia ac simonia, de dilapidatione rerum ecclesiae. Praeponderabat causa venerabilis Laurentii, qui ad aures Lotharii dignissimi caesaris et legatorum apostolicae sedis ipsiusque apostolici querimoniam adversus eum agebat, quod quaedam suae ecclesiae sub tempore discordiae inter regnum et ecclesiam a praedecessoribus eius sublata sibi, multotiens conventus, non restitueret. Heinricus obstinato animo, ad audientiam evocatus Calixti papae, non venit, neque ablata Laurentio, ut iubebatur, restituit.
27. Calixto defuncto 435 Honorius successit; apud quem clerus accusationem et Laurentius proclamationem suam iteravit. Honorius eum missis litteris evocat, et ut ablata restituat abbati, mandat 436, suspendens interim eum a divino officio. Ille suspensus quidem extitit, sed neutrum mandatum iterum complevit. Papa eum secundo iam gravius evocante, ille sibi timuit; fultus muneribus et excusatoribus, Romam venit; cardinales sibi concilians, ante papam in ius stetit. In quem cum accusatores praesentes capitula criminalia etiam scripto protulissent, excusatores episcopi, ut eos repellerent quasi indignos audientia, impingebant eis quaedam crimina. Cumque utraeque partes in contumeliosa verba prorumperent et lis in infinitum protenderetur, Honorius a venerabili Laurentio, qui et ipse praesens aderat, requisivit: Tu, pater, quid dicis de his criminibus episcopo illatis? Et ille: Domine, ait, ego non vidi, sed populus clamat. Rapuit papa verbum ex ore eius, et quia, faventibus episcopo cardinalibus et lite nichil certi sinente, nullam poterat determinare sententiam, causam ipsam discutiendam Matheo Albanensi episcopo, legato suo in Galliis posito, mandavit 437. Matheus episcopum et accusatores Cathalaunum ad sui praesentiam evocavit 438, ubi tam ipse quam episcopus et accusatores Remensem multosque alios episcopos abbatesque et sapientes et religiosos viros ad suffragia suae causae asciverunt. Heinricus primo capit consilium a Bernardo, sanctae memoriae abbate Clarevallensi, cuius consiliis regna et ecclesiae Galliarum hodieque innituntur. Ille consulit, gravissimum esse invitis praeesse violenter, ideoque, priusquam ignominiosa in eum accusatio ad publicam tantorum virorum 439 audientiam veniat, solus omnibus cedat, episcopatui abrenuntiet, ne publicam contumeliam incurreret. Credidit se ille consilio eius, et eo prolocutore astans concilio 440 dicit, quoniam clerus et populus suis communibus odiis ei insurrexissent, et maxime hi quos exaltasset et ecclesiasticis honoribus accumulasset in obprobrium eius et depositionem conspirassent, se nolle eis invitis praeesse; sed ne amplius ecclesiae scandalo esset, longos contentionis funes iam se solvere 441. Inde baculum reddit 442 et abrenuntiat episcopatui, ac recedit anno 13. ex quo illum susceperat de manu caesaris. Qui ne tristis abiret, praedictus abbas satis curialem pro eo a maioribus concilii collationem decem marcarum exegit, quibus ei vadimonia eius in eadem urbe redemit. Extant multae litterae tam papae quam Virdunensis ecclesiae super eius accusatione vel depositione.
28. Virdunensis ecclesia ab ipso concilio commonefacta, ut praeteritis malis instructa, personam religione fultam praeficeret, sibi Ursionem abbatem Sancti Dyonisii Remensis in episcopum elegit. Qui Virdunum ductus, pontificalia negocia et terrae iuridicia etsi maxime vellet curare, nec poterat, nec noverat; sed apud Sanctum Vitonum se continens, secretam, ut consueverat, vitam agebat. Eius lenitudo mox tyrannis facta est despectui et episcopio pluribus fuit incommodis. Ierat siquidem ad curiam regis gratia suae confirmationis, et ecce Raynaldus comes, dominium sibi urbis meditatus, inopinate Virdunum venit, magnas copias militantium, latomorum, fossorum et diversi generis artificum, secum eo cum non modico apparatu adduxit, pomerium pontificalis domus succidit et extirpavit, et quia locus ille aptissimus erat, ibi turrim sumptuosissimam, firmissimam et amplissimam extruxit, in ea praesidio fidelissimos sibi collocavit, per eam toti urbi totique episcopio imperare coepit 443. Quid referam domos clericorum fractas resque distractas, ipsum clerum fugatum ac perturbatum, populum in his omnibus nec mutire ausum? Ipsum episcopum redeuntem a curia idem hostis insidiis circumvenit, comitantes eum eo clericos et clientes cepit. Episcopus fuga lapsus, Virdunum quasi perdidisset, non rediit, ne videret quod non poterat audire, quod non valebat ullo pacto cohibere. Proinde ipsa ecclesia a divino officio se ipsam suspenderat. Ita populus libertatem, clerus pontificem, ecclesia divini psallentii vocem insimul amiserant, et tota Virdunensium gloria videbatur esse translata: cum ecce beata Dei genitrix rebus suorum desperatis evidentissime alluxit, ecclesiamque suam, cuius per praedictam turbulentorum annorum tempestatem tecta erant diruta, cuius testudo foetebat luto plena et imbribus pervia, cuius oratorium incultum, altaria stabant neglecta et luminaria extincta, splendore coelestium miraculorum irradiavit, serenavit, clarificavit et in cunctis celebrem reddidit. Ipsa miracula, quanta inclaruerint, ordo quidem hic inserere postulat, sed parvum nostri ingenium non sustinet has grandes laudum materias, praecipue cum venerabilis decanus Guillermus, vir limatioris ingenii et sapientiae, ea digniori stilo, ut audivi, descripserit 444. Sed quoniam tanti meriti non sumus, ut pro merito Dei genitricem in suis miraculis laudemus, saltim eum, qui de bono thesauro cordis praeconia miraculorum eius 445 laudans extulit, parum laudabimus; est enim vir multa laude non tantum in hoc sed etiam in aliis dignus. Nec enim parva laus est inter bonos esse meliorem. Quis, non solummodo suorum sed etiam aliorum, eo est studiosior in divinam paginam legendo, in optimos de quibuscumque locis libros exquirendo, in eos transcribendo? Iam illam nominabilem bibliothecam Ptolomei Philadelfii vel Eusebii Pamphili sibi congerere videtur, dampnans avaritiam, quae clerum nostri temporis occupavit. Quis suorum est eo devotior in Dei servitium die ac nocte frequentando? Quis eo ferventior in hospitalitatem exhibendo? Domus eius videtur esse hodie publicum xenodochium servorum Dei. Ex fructu cognoscitur arbor et ex studiis suis homo, et de isto pro talibus dicimus: Vere bonus homo, vere bona arbor; nam et radix eius et terra de qua pululavit bona apparuit ipso experimento. Pater enim eius Gyezelo fertili devotione obtulit nostro coenobio quicquid habebat apud Baroniscurtem 446 in campis, in silvis, in molendino et pratis. Corpus quoque et animam suam superaddicere et monachum profiteri in eodem coenobio deliberat; sed abbas Laurentius, vir sine avaritia, pium eius votum pio consilio a se ad Gorziense coenobium sancti Gorgonii divertit, ut, quia idem Gyezelo advocatus illius ecclesiae fuerat, ei se ipsum impenderet, cui dum seculo deserviret, obnoxius in quibusdam fuisset. Mater quoque eiusdem decani Helluildis 447 super haec omnia dona meriti argenteum calicem insignem beato Vitono dedit.
29. Anno dominicae incarnationis 1131 gloriosus imperator Lotharius, qui post Heinricum regnavit, Leodii in media quadragesima 448 maximum nobilium conventum pro disponendis regni et ecclesiae negociis celebravit; ubi et Romanorum papa Innocentius II, quem Petrus Leo ei subintronizatus Roma exturbaverat, occurrit, suffragiumque imploravit et meruit. Eo et Ursio Virdunensis electus advenit, et quia poenitebat eum suscepti pontificatus, et Virdunenses ipsius electionis, ad aures ipsius augusti et apostolici causam suae impossibilitatis ipse peroravit, se expostulavit 449, episcopalia reddidit. At hi qui capita Virdunerisis ecclesiae et populi ibi reperti sunt, mox ab imperatore iussi, ut de tanto conventu quem meliorem nossent eligerent et praesentarent sibi. Illi, versato diu consilio, domnum Alberonem, ecclesiae suae archidiaconum, filium Arnulfi comitis Chisneiensium, in praesulem elegerunt. Electionem eius curia laudavit, principum qui noverant coetus acclamavit, imperatoria maiestas confirmavit, datis ei per sceptrum temporalibus episcopii. Apostolicus et ipse approbavit, utque omnia canonice procederent, electam personam ad Virdunensem ecclesiam mox remisit; ut cum ipsius ecclesiae et potissimum venerabilis abbatis Laurentii assensu et testimonio sibi Parisius occurreret, imperavit, ut sic eidem ibi, visa suorum publica electione, confirmaret spiritualia pontificii. Virdunensis civitas et ecclesia, audito nomine electi sui, exultavit, spem 450 recuperandae per eum libertatis iam quodam praesagio concepit, venientem cum gaudio suscepit, eum cum testimonio publici assensus ad papam Parisius Franciae transmisit. A quo in sancto paschali sabbato 451 in presbiterum, die autem festo 452 in episcopum est consecratus, et mox cum honore et gratia apostolicae sedis est dimissus. Redeunti fere octo comitantes sub specie 453 peregrinorum se in itinere adiunxerunt; quorum qui maior erat quod esset 454 gener imperatoris et dux Bavariae, unus ex his qui circa episcopum erant ex vultu sed dubie recognovit, et episcopo secrete nuntiavit. Idem Heinricus ab episcopo requisitus, secrete quia ipse esset patefecit, se sub specie peregrinorum loca sanctorum et ritus populorum ac tyrannorum invisisse ac nunc inde redire, retulit, et inde conductui ipsius praesulis se usque Treverim, quo tunc imperator erat, commisit. Episcopus eum, rebus silentio suppressis, secum Virdunum duxit, et post celebratam sui a cunctis susceptionem eum usque Treverim comitatus, imperatori laetissimo et gratias agenti incolumem assignavit. Ipse quoque dux episcopo vicem beneficii reddidit, singulis clientibus eum comitatis singulos enses, quos meliores a principibus regiis exegerat, praebuit. Petrum clericum eius, cuius contubernio plurimum usus fuerat, ad se venire Bawariam rogavit, venienti quaedam ecclesiastica insignia contradidit.
30 455. Interea qui continebantur praesidio Virdunicae turris, erant in laqueum magnum et diabolicum 456 malum toti urbi. Longum est referre, praetereuntia vehicula, redas et omnia onera victualia vulgi, cleri, adventantium vel redeuntium mercimoniorum, quotiens illi disturbaverint, quotiens turri intraxerint, pro libitu alia sibi vendicaverint, alia redimi fecerint, adeo ut publicus patriae commeatus, qui per mediam urbem tendebatur alias, tunc sit distortus, et emporio nostro antea celebri hodieque perseveret inde inflictum dispendium. Praetereuntes et etiam peregrini beatae Dei genitricis, eo ad suffragium eius propter audita miracula undique confluentes, ab illis desuper saxis et sagittis appetebantur. Proinde agebat domnus episcopus apud comitem Raynaldum, ut illam turrim removeret, vel, quia nec in hoc acquiescebat, a tantis illicitis compesceret. Quid narrem, quotiens eum super hoc convenerit monuerit et rogaverit, quanta promissa, quanta pacta proposuerit, quomodo intra ecclesiam sanctae Dei genitricis eum adiuraverit? omnibus sanctorum feretris de tota urbe coram allatis, omnibus monachis et clericis et omnibus populis ante eum prostratis, apud Delluardum 457 castrum in praesentia domni Mathei Albanensis episcopi et Romanae sedis legati et multorum praesulum atque nobilium ad pedes ipsius comitis se ipsum prostravit, cum ille semper pertinax repugnaret et omnia petita negaret. Episcopus, quia cor eius in omnibus clausum invenit, ad divina praesidia se contulit, Christo et eius genitrici totam causam commisit; et res in omnibus prospere cessit. Siquidem comes securus et nichil ausuros burgenses, quia revera desperaverant, extimans, custodiam turris commiserat paucis, quorum etiam aliqui erant extranei ac ideo minimae fidei. Horum unus a primicerio ecclesiae Alberto, inde ab episcopo secrete conventus, et quibusdam pactis illectus, tradendam eis turrim repromisit statuto die, id est sancti penthecostes 458; et apertis signis datis, ipso 459 sancto die post prandium socios extra turrim ad ectetas 460 antemurales evocavit, lusu aleae ibidem eos diu tenuit, eis demum maxime ludo intendentibus, ipse sub irata facie, quasi lndus non bene sibi ab eis duceretur, surrexit, ab eis in turrim se proripuit, et eis exclusis et pro ludo omnia ducentibus – nec enim suspitio erat – ostium turris firmissimo obice firmavit, et per summum turris signum proditionis episcopo designatum protulit, id est lineum amictum capitis circumtulit. Episcopus videns – exspectans enim aspiciebat –, irruente in se spiritu Domini, accensis animis totus exiliit, et animam et corpus pro libertate patriae et ovium suarum dare paratus, signum belli ab ecclesia insonare fecit, et cum clericis ac omnibus urbanis, quos ante horam negocio celato in arma paratos esse iusserat, accurrit, sanctuariis simul delatis. Tota virtute turris ab eis assilitur, custodes exclusi lapidibus armis et omni genere nocendi ab omnibus impetuntur; fortiter resistentes, igne immisso in turris materialibus, victi demum cedunt et episcopo se reddunt. Turrim captam cum suis episcopus intrat, et victricia pignera virginum Virginis 461 in summo eius pro triumpho exaltantur, et summo iubilorum praeconio concelebrantur etiam a peregrinis, quorum multitudinem miracula tunc eo frequenter evenientia catervatim undequessecus attrahebant. Nam ipsis diebus coelestium signorum splendor solito celebrior inclaruerat, ipsam victoriam et turris ruinam, etiam vulgo interprete, pueris vaticinantibus, praesagiens. Fama rei mox totam patriam replevit et Raynaldi animum plus quam credi possit consternavit, eo magis quod suos custodes in suae turris ergastulo custodiebantur immersi. Secunda die penthecostes 462 ante Virdunum advolat, ad congressiones provocat; sed episcopus suos, ne in arma furiis accensi hostis involent, revocat et intra muros continet. Hostis ut urbem tribus lateribus infestaret, tribus castellis praesidia imponit, id est ipse apud Amblivium 463, filius eius Hugo apud Eventronis-villam 464 465, Helias primarius eius apud Rosetum 466, collectis armatorum copiis, president, continuis excursibus urbem infestant, episcopium vastant, de villis redemptionem exacervant. Episcopus armatorum copias necessario conducit, libertatem suorum vendicat, armis Heliae apud Rosetum, qui gravius urbi ingruebat, subito insurgit, ignem castro immittit, ipsum hostem cum tota pube suorum capit, abducit, ergastulo Virdunicae turris, quam ipse faciendam mensus fuerat, intrudit, impellentibus eum
cunctis. Raynaldus 467 par pari referre nitens, Mosellanum ducem Simonem, multos comites et barones conducit, cum his in Amblivio egressus Virdunum intendit: cum ecce procul visa est eis summitas templi gloriosae Virginis, divino respectu animus in eis excidit, inhorruit; aliis ac subinde aliis captatis consiliis, palam dux et alii principes compellant, ne Christo et eius genitrici bellum inferant; in aliis bellis socias vires promittunt, in isto non audere se proclamant. Ita rebus infectis iter ad sua retorquent, et Raynaldus, adhuc spirans minarum, alios exercitus colligebat. Praeterea ab initio captae Virdunicae turris Raynaldus exquirebat per Alberonem metropolitanum ab episcopo, ut suam turrim sibi redderet. Quod quia ille recusaverat, iterum per fratrem suum Stephanum Metensium praesulem mille promissis et pactis expetebat ab eo, ut eam ab episcopali dono sibi 468 tenendam concederet, et quia id quoque negaverat, per multos mediatores orabat, ut saltem Chisneiensi comiti Alberto ex episcopali dono eam annueret, qui, quoniam fratre episcopi Ottone comite natus et gener erat eiusdem Raynaldi, fidus utrisque haberetur. Insuper magna pars cleri et populi idem episcopo suggerebant, urgebant et omnimodis instabant propter gravem sibi tumultum et timorem peiorum. Verum dignissimus pontifex reputans in animo, quia ipsa turris reddita tyrannis fieret in posterum ad destructionem omni urbi et ecclesiae, omnium peticioni abnuit, contestans, se malle mori vel longa terrarum fuga exulari, quam tantum hostem et scandalum reimmittere libertati ovium suarum; sed licet illae oves malo timore suscipere vellent lupum venientem ad se in vestimento ovium, se tamen certaturum, ut ab eis auferret hostem immanissimum. Inde ipsam turrim evertit 469, refugientibus hoc clero et populo prae terrore gravissimi hostis, et inde urbem muro cingere coepit, ratus id quod erat, quia diruta turri iam cessaret hostis, sublato fructu et causa pugnandi.
31. At Raynaldus, eversa turri, hominibus suis captis, insuper causam belli eius detestantibus et refugientibus primatibus et amicis, aeger anxiebatur, iraque et dolore extra se rapiebatur: cum ecce subito fortissimum languorem incurrit, se divinitus percussum extimuit; infectis minis pacem meditans, fratrem suum Stephanum episcopum ad colloquium Alberonis episcopi, ut pro pace tractanda treugas peteret, direxit. Ille veniens, mandata perfecit, et deinde inter fratrem suum et episcopum nostrum factus est mediator firmissimae pacis 470. Ita per industriam dignissimi Alberonis pontificis ablatus est gravissimus hostis a cervicibus nostris, et urbs nostra pacem, ecclesia divini psallentii vocem, utraeque autem plenissimam libertatem receperunt, quam amiserant per triennium regnantibus malis. Post haec episcopus cum valida manu ad Amblivium castellum, quod episcopio nimis infestum fuerat et adhuc quidam maligni contra eum retinebant, accedit. Cumque in itinere paululum gustans remoratur, praecurrentes pedites idem castellum aggressi irrumpunt, invadunt et incendunt, et militantibus cum episcopo mox ad haec visa subsecutis, castrum exterminatur, praeda et omnes deintus capti et vincti abducuntur, laus triumphalis proinde Christo et eius matri celebratur.
32 471. Nichilominus et vigor monastici ordinis in quibusdam per industriam eiusdem praesulis refloruit. Nam ecclesia beati Pauli intra urbem tunc sorduerat divulsa, dilacerata et dissipata, cuius deripuerant filii Belial, eam inhabitantes, terram et omnia bona eius. Horreo enim dicere, quantis illecebris inservierint, quam nefarie servitio Domini nocte dieque detraherent, quomodo monachum professi non se fortissimos coenobitas, sed teterrimos sarabaitas et gyrovagos in dedecus sancti ordinis nostri exhiberent. Quid memorem, quotiens abbates eorum aliique monachicae disciplinae ferventiores, ab aliis ecclesiis per episcopum ad eorum correctionem destinati, consortia pestilentium refugerint, ab eis vel caesi vel ad omnem amaritudinem provocati, quotiens duces nequitiae ipsorum commoniti, correpti et etiam ergastulati, post omnem emendationis promissionem ad maiores abhominationes mox proruperint et omnem sotiorum gregem post se traxerint? Inde episcopus ut fidelis agricola ecclesiasticae vineae hanc plantationem degenerem et aridam post non tres annos, sed post multa triennia, post multiplices fossiones correctionum, post multimodos stercorum cophinos foventium adhortationum, quia nullam referebat spem fructificandi, ne amplius terram possessam occuparet, ferro abscisionis extirpavit, et novellam clericorum monastici ordinis, quae nunc germinat sicut paradisus Dei 472, ibi inseruit; quos Norbertus Magdeburgensis archipraesul, vir magnus in ecclesia, de professoribus sui ordinis delegaverat ei. Pace tamen omnium dixerim, quia, ut de aliis taceam, ego plurimum graver de facta ibi abiectione monachicae professionis, msi quod scio, nullam aliam viam dignissimo praesuli patuisse ad correctionem praedicti coenobii; quia et abbas Laurentius et omnes religiosi nostrae professionis refugerant curam eiusdem loci suscipere de manu episcopi. Unde necessario vigilantiam sollertis pontificis in hoc quoque laudaverim, quia et illi et omnes fideles unum sumus in Christo, maxime quia et imperatoria maiestas et sedes apostolica 473 ita fieri iusserit pro correctione malorum, et abbates ipsius clericalis ordinis, primus Rogerus, et secundus, qui nunc praesidet, Theodericus, ecclesiam illam in omnibus melioraverint 474 et omnia ab illis dilapidata magnis curis recuperaverint 475, adeo ut, unde vix 476 tunc contenti erant viginti sarabaitae 477, non monachi, inde nunc fere trecenti servorum Dei honeste victitent. Quod totum proficit laudibus industrii pontificis 478 479. Sed sicut violatores ordinis beati Benedicti in istis evulsit et destruxit, ita 480 conservatores eiusdem professionis in suis aedificare et plantare paratus, pia liberalitate rectoribus Cisterciensis religionis, a quibus regula beati Benedicti districtius tenetur, forestem Maginiensem 481 offerens, ut ibi abbatiam 482 construerent, monebat. Cumque Kaladienses fratres, in sua abbatia fabricanda occupati, ad istam moliendam non sufficerent, venerabilis Rannulfus abbas Claustrensis coenobii 483 ipsum locum in abbatiam promovendum ex dono devoti praesulis suscepit. Fratresque suos ad praeparandum locum direxit. A quibus ante hoc biennium, qui fuit annus dominicae incarnationis 1142, res incepta, in spe futuri adeo iam pubescit, ut Cisterciensium venerabile concilium ibi abbatiam fore iam sanxerit. Salva pace omnium dictum sit, quod, ut haec omnia huius loci ita procederent, domnus Hugo monachus noster, vir ferventissimi zeli, cuius hortatu et relatu hoc totum opusculum confecimus, apud 484 omnes et super omnia institerit monuerit et 485 rogaverit, et nunc domnum episcopum nostro scripto pie commonitum esse velit, ut ipsi loco specialiter prospiciat iuvet et ad summum perducat, quia propria eius est elemosina, per quam recipiatur in aeterna coelorum tabernacula, ut, sicut notatus est a quibusdam nostri ordinis, dicentibus quod ordinem beati Benedicti ab ecclesia Pauli expulisset, ita probetur ab iisdem, quia digne professionem sancto Benedicto servantibus consulere auxiliari et sua largiri in omnibus paratus sit. Sed quid ad haec tantilla de liberalitate eius refero, quasi non plura fuerint? Quid ingentem laudis materiam silentio supprimo, ut Deus laudem ecclesiae suae hoc tempore non tacuerit, ut in hoc dignus episcopi consilio hortatu et ope sua Dei adiutor fuerit? Etenim ecclesiastici et monastici ordinis, ut lamentaverat Ieremias 486, iam ex antiquioribus aurum mutatum erat, color optimus perierat, lapides sanctuarii dispersi, in capite omnium platearum iacebant. Mundana namque gloria opes et divitiae animos utriusque ordinis quasi veneni tabes infecerat, et ventosa ambitio et aestuans avaritia hos duos ordines Latinae ecclesiae, rebus divitis sed virtutibus pauperis, duplici morbo vexabat: cum ecce iuxta Iezechielem 487 in isto vento vanae ambitionis et igne excandescentis avaritiae ac caeca nube infidelitatis, venientibus a frigido aquilone et omnia involventibus, splendor divinae pietatis de medio illuxit, et illa quatuor coelestis numinis animalia de medio splendoris emicuerunt 488, ac pedibus rectis incedentia lubricantes pedes ecclesiastici status correxerunt. Primum enim sancta Romana ecclesia per suos apostolicos Gregorium VII. Urbanum et Paschalem simoniacam avaritiam gladio beati Petri contra arma caesaris ab ecclesia sancta ut profanam eliminavit, concidit, diu obluctantem demum magnis viribus exanimavit, ut in hoc appareat iuxta Apocalypsim Iohannis 489 animal primum simile leoni. Deinde Cartusiensis illa religio, mundo 490 hactenus inaudita, de sanctissima scola reverentissimi Brunonis processit, qui in carne extra carnem insolito mortalibus more vivendo, angelos in terra, Paulum apostolum in paradiso, Iohannem baptistam et Paulum heremitam in deserto nobis hodie repraesentat, ut merito hanc religionem florem mundi nomines, ut hanc esse animal simile aquilae in coelum volanti iure pronunties. Et ut habeamus animal vituli laborantis et offerentis in sacrificio Dei itemque hominis prudenter divina et coelestia ratiocinantis, subsecuta sunt deinde illa duo cherubin expandentia alas suas in medio ecclesiae et versis vultibus in propitiatorium se mutuo respicientia 491, id est duo praeclarissimi ordines, devotione sua ecclesiam protegentes et conversis ad Deum cordibus se mutua caritate aemulantes, quorum unus Cisterciensis duce Bernardo, sanctissimi nominis abbate, monasticum ordinem iam pene lapsum ad primam apostolicae vitae normam reparavit, alter, merito et nomine a Deo Praemonstratus, duce Norberto Parthenopolitano archipraesule inceptus, ecclesiasticum ordinem de luto mundanae vanitatis excussit. Credas hos duos ordines esse de Apocalypsi 492 duos prophetas circa finem mundi a Deo missos et sacco poenitentiae amictos, duas olivas coelestis clementiae duoque candelabra divinae gratiae. Ita se in omnibus cruciant, ita verbo fidei mundum irrigant, ita meritorum luce illuminant. Isti, Deo cooperante et piis omnibus iuvantibus, adeo iam profecerunt, ut Cisterciensis quidem per istud temporis tricennium 493 iam in septingentas et eo amplius 494 abbatias magni nominis meriti et numeri accreverit 495 et usque in barbaros Sarmatas et extremos Scitas iam diffundi coeperit 496, Praemonstratus autem per hos viginti annos in abbatias pene septuaginta adoleverit. Noster episcopus hos ambos ordines in suis recepit, inseruit et fovit, adeo ut rectoribus Praemonstrati ordinis terram ad tres abbatias fabricandas liberaliter tradiderit. Quarum duas aedificavit Philippus venerabilis abbas, primam quae Bella-vallis 497 dicitur in saltu Duellii 498, alteram secus Hadonis-castrum loco qui latine piscina sed vulgo vocatur Stanchia 499. Tertiam 500 Herbertus heremita iuxta Arcus-villam 501 in valle Genesii 502 extruxit. Eustachius quoque, vir reverentissimus et Monasterii in Argonna 503 itemque Castri-loci 504 duorum coenobiorum aedificator et pater, abbatiam ex dono praesulis fundavit in insula supra Acram 505 fluvium, in alodio episcopali reddito ab Ulrico, fratre Guidonis archidiaconi, de quo multa retuli; ubi nunc electus abbas de ordine sancti Augustini cum octo canonicis locum ad maiora provehit. Hae 506 omnes adhuc sub fabrefactura positae, cotidie rebus et numero servorum Dei accrescunt. A militibus quoque Ierosolimitani templi xenodochium quoddam iuxta Hadonis-castrum constructum est 507, et adhuc quaedam alia fiunt. Idem episcopus Sancto Benedicto meliora quaeque tribuit; quod coenobium Cisterciensis ordinis 508 Aderardus, filius Hugonis comitis de Risnello 509, in confinio episcopii de suis construendum tradidit. Non valeo, ut dignum est, memorare, quanta ipse venerabilis episcopus istis et aliis undecumque omnibus servis Dei etiam praeter memorata dederit, quanta post ipsum omnis reverendus eius 510 clerus, qui factus est ei cooperator in his omnibus, liberalissima devotione superaddiderit, quanta omnis populus eius de tota urbe vel episcopio in omnibus superadiecerit et adiuverit. Pia fide dicere praesumo, quod hi omnes istis Dei servis adhuc plura daturi sunt. Nam videas cotidie ipsos Dei servos eos frequentare, eis pia sedulitate assistere, ut putes simplices columbas in petra nidificaturas vel argumentosas apes cerea mella confecturas circa flores volitare. Hos illi ut gallina pullos suos sub alis recipiunt, amplectuntur, confovent, laetos pro impetratis muneribus ad sua remittunt. De sua etiam ecclesia, id est sanctae Dei genitricis, dignum eiusdem praesulis praeconium non silebimus, quomodo scilicet eius presbiterium et omnem pene statum duabus turribus et ingenti aedificio 511, omnibus peregrinorum oblationibus ibi attitulatis, et de suo etiam multis additis. Quod opus ceteris huius temporis incomparabile adhuc crescit inter manus artificum, quibus praesidet Guarinus, ceteris doctior, ut sub Salomone ille Hyram de Tyro. Nec praeterierim Constantium optimum ecclesiae custodem et famulum, qui corpore permodicus,
sed animo et fide magnus, de nido paupere magnas opes consecutus, omnes in opus coelestis elemosinae expendit. Ut enim taceam, quantos lazaros 512 ceteris abhorrendos cum sua coniuge Officia, Deo revera officiosa, domi abluerit, cooperuerit et foverit: pontem in loco Harenari 513, ter inundantibus aquis destructum, bis ligno et semel saxo super Mosam extendit; viam publicam ipsius pontis multo aggere constravit; xenodochia pauperum addictis redditibus aedificavit; ad ultimum hoc ecclesiae opus ceteros adhortatus magno sumptu ipse primus incepit. Ita urbi et ecclesiae fidelis, et bonum exemplum relinquens posteris, omnes thesauros suos in gazofilacium coeli sacra elemosina evehente collocavit 514. Nec illud de laude episcopi praetereundum est, quod per quindecim 515 annos, quibus praesul sedet, plebiculae suae ita pepercerit, ut percussuram numismatis 516 depravatam mox post primum annum deposuerit, et Cathalaunensem monetam inducens, numquam deinceps nummi percussuram, ne pauperes inde gravarentur, mutari fecit. Ecclesia quoque Kaladiensis, ab hoc pontifice consecrata et in hoc episcopio fundata, in abbatiam sancti Cisterciensis ordinis 517 profecit; ubi nunc sub abbate sanctae memoriae Guntero militant regno coelorum fere trecenti servorum Dei. Coepit autem sub Heinrico praesule, quando ibi Robertus, venerabilis nostri coenobii monachus, cum duobus sociis primum heremitavit, ecclesiola et quibusdam mansiunculis fabricatis. Sed eo ad abbatiam Belli-loci assumpto, cum locus vacuus remansisset, a viro nobili Waltero nepote, cuius erat, datus est venerabili Guidoni abbati de Tribus-fontibus, Heinrico pontifice annuente et monente et maxime Herveo viro nobili hoc totum innitente 518 et hortante. Qui Herveus, ubi idem locus merito rebus et numero servorum Dei accrevit, se coetibus eorum associavit exemplo mirabili. Nam uxori, unico filio mundoque et omnibus eius abrenuntians, vir optimus unum servorum suorum ad hoc compulit, ut sibi domino suo laqueum in gula sua nodaret, et ita se tanquam latronem a domo sua usque ad locum beati Sulpitii 519 520 per duo miliaria protraheret, cunctis mirantibus, lacrimantibus et Deum in hoc laudantibus.
33. Anno nono 521 episcopatus domni Alberonis venerabilis Laurentius post quadraginta annos et tres menses, ex quo abbas feliciter huic coenobio praesederat, beato excessu obiit. Hic genere et lingua Teuthonicus et magnae scientiae et industriae gratia praeditus, a prima indole apud Sanctum Agericum in palaestra inonachicae professionis exercitatus claruit. Inde cum Rodulfo abbate coenobio nostro infulsit, et tempore nostrorum sub eodem Rodulfo exilii in Divionensi Burgundiae coenobio prior sub abbate sanctae memoriae Gerentone multa superfluae traditionis ibi inventa delevit vel mutavit, aliaque superinseruit honestiora. Inde cum nostris reversus, et post mortem praedicti Rodulfi ex priore in abbatem promotus, in omnibus sancte pie et iuste praefuit, et ideo plurimum profuit tam in augmento rei quam religionis. Sub eo multi nobiles multa ecclesiae nostrae contulerunt. Inter 522 quos Theodericus et Widericus, fratres comitis Frederici, Novillarem cellam 523 cum omnibus appenditiis contulerunt. Comes etiam Raynaldus, vitricus eorum, Alzeicurtis cellam et Nerlii 524 sanctae Romanae ecclesiae tradens, ut ex dono eius teneret ista ecclesia sub annuo censu duodecim denariorum, effecit. Factis inde a papa Paschali itemque ab Innocentio privilegiis, quatinus, quoniam bis ista domus pro fide apostolicae sedis passa est persecutionem, si ei iterum persecutio ingrueret, certum refugium sub velamento Romanae ecclesiae ibi inveniret. Nobilissima etiam Cunegundis, uxor Maffridi, multa praedia sui iuris beato Vitono obtulit. Longum est referre de aliis, quanta praedia et dona dederint, quantis aliae cellae rebus et fratribus auctae fuerint.
34. Laurentio mortuo, aeque venerabilis Segardus, consanguineus eius et monachus, successor sedis, pietatis et religionis fuit. Iste prior cimiterium fratrum muro cinxit claustrumque melioravit. Abbas autem insigne ingens et pulchrum magni pretii scrinium ad recollocanda ossa beati patroni sui Vitoni multo sumptu fabrefecit, maioraque meditabatur: cum ecce Deus nobis eum abstulit. Nam post duos annos sui beati regiminis in Domino requievit. Sub istis rectoribus nomen huius loci ubique floruit, res propagata crevit, religio viguit. Hanc sane pro me querimoniam fuderim super eis merito, quod nec eos videre nec eorum bonitate perfrui meruerim, post eorum decessum huc adductus a priore Rodulfo viro venerabili. De isto Rodulfo et ipso Segardo dignissime retulerim, quod ambo consanguinei compatriotae et coaevi, ambo una die coenobium simul ingressi et una die simul monachum professi, ambo itidem uno die simul ab ipso episcopo abbates fuerint consecrati, ille Sancti Vitoni, iste Sancti Agerici. Et Segardus quidem, quia obedientibus et disciplinatis praefuit, in cunctis bene et prospere egit; Rodulfus vero, quia rebellibus et contumacibus praesedit, in cunctis quidem bene, non tamen prospere gessit. Nam quaecumque pietatis et religionis erant sibi indicta, illi abhominabiliter calcabant, res necessarias ab eo sollerter procuratas prodige dilapidabant, personas religionis ab eo sibi inductas per molestias et simultates eliminabant, demum eum solum sibi relictum pernitiose impetebant, ad nimiam amaritudinem cor eius die noctuque provocabant, et in omnibus ei ex adverso incedebant. Tales ille exemplo beati Benedicti refugit, et dilectissimo Segardo, qui post eum moerens ibat, quia omne exilium atque mortem libentius subiret quam talibus praesideret, intimavit. Et cum ille eum secum Virdunum revocaret, se numquam rediturum, nisi prius a talium abbatia absolveretur, protestari coepit. Et Segardus quidem eum absolvi ab invito episcopo fecit, et priorem coenobii sui factum in omnibus honoravit. Illa 525 autem domus desolata remanet usque nunc, sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario, donec dignissimus praesul eidem ut ecclesiae sancti Pauli prospiciat. Plane si salva caritate verum licet dicere, ipsum genus hominum alienum a bono notaverim, qui ne talem quidem virum, ut ego expertus sum, dulcem rationabilem et iustum, passi sint, nisi quod iactitant, quia quodam fato ita dampnati sint, ut ex quo locus eorum fundatus est, nullus ex omnibus abbatibus eorum inter eos, sed alias ab eis pulsus exul obierit, quorum nonnulli usque 526 hodie vivunt ita pulsi.
35. Requieverat episcopium septem annis a praeliis: cum ecce iterum bellorum turbo intonuit. Raynerus enim de Balneio 527 528, cum pro fide episcopii novum castellum firmaverit, per illud tam ipse quam dominus eius comes de Grandi-prato Heinricus omnia mala inferebant rebus ecclesiasticis. Praeterea idem Heinricus in conductu domini seu comitis Raynaldi infra episcopium viantes negotiatores Hoyenses violenter opibus magnis exspoliavit. Eum proinde tam episcopus quam Raynaldus iterato in ius vocabant, ut responderet tam pro se quam pro homine suo Raynero. At ille ius et audientiam despitiens, ad arma se contulit, per episcopium, prope usque Virdunum, praeda et flamma degrassans, primum et secundum excursum fecit; sed in armis receptus, utrobique victoriam ecclesiasticae parti invitus reliquit. Utque excursus eius interciperetur, praesidium apud Bertini-curtem 529 ipse praesul firmata munitione posuit, itemque, quia non hoc suffecerat, ipsum castrum Balneium obsedit. Cotidie gravissime ab utrisque partibus pugnabatur, cotidie militares Heinrici extra aquam in tuto positi insidias nostris moliebantur. At Hugo, filius comitis Raynaldi, cum ducentis fere militibus una dierum a suis digressus, iter ad Viennam castrum intendit, ut Heinrici partes infestaret: cum ecce in medio viae positus a nuntiis et ipsis pedum vestigiis hostiles cuneos versus suos transisse comperit, eosque ex vestigiis tractis insecutus, inopinatis eis male in tuto positis et securis incurrit, et quater vicenos circiter ex eis cepit, equis eorum cum omni praeda 530 retentis. Pauci fuga lapsi ad Viennam refugiunt, Heinrico in infirmitate iacenti, qui nuper equo lapsus mota de loco spatula graviter laesus erat, tristes suorum eventus referunt, hostes mox eo venturos ex timore superadiciunt, eum multa dolentem inde exportantes ad tutiora effugiunt, ita ut mox Vienna a nostris ut vacua capi potuisset, si insecuti fuissent. Heinricus omnibus diffidens et a suis nobilioribus, quos pene omnes episcopalis militia ceperat, coactus, pacem petiit, et mox ut convaluit Virdunum venit, de omnibus impetitis in ius stetit, et omnia subiectus et obediens correxit. Primo autem omnium castellum ab episcopo obsessum iusserat reddi; quod et episcopus evertit, facto communiter interdicto, ne quis umquam ruinas eius resuscitare ausit.
36. Anno episcopatus sui quarto decimo 531 domnus episcopus iter Ierosolimitanum vovit; cuius votum diutina devotione conceptum, ita suis celaverat timens impediri, ut crucem eundi de more baiulare eum ecclesia sua ante videret quam iturum audisset. Non immerito tunc timuimus, ne reddita per eum libertas nobis iterum eo absente a tyrannis auferretur. Sed affuit Dei misericordia, cuius nutu Celestinus papa, qui Innocentio tunc successerat 532, et tota Romana ecclesia pium episcopi votum pie impedivit, et ne ultra Romam procederet inhibuit, et dignum pastorem ad oves destitutas, quas lupi iam invadere meditabantur, remisit. Interim maximus ventorum turbo inhorruit et inauditas silvarum turrium et domorum strages in his Galliarum partibus dedit. Continuum venti flatum et inundationem pluviae secuta est frugis sterilitas, vini autem multo maxima. At episcopus laetante ecclesia reversus, mox duos lupos ovibus suis insurgentes, unum cepit, alterum compescuit. Albertus enim de castro Sanctae Manehildis, quod innumeras ab episcopio praedas contraxerat, cum iterum praedis insisteret et in publica contra episcopum arma aspiraret, cum paucis et pene inermibus insequente, praeda retenta est, ipseque captus et abductus est, et praedata reddere coactus, pro sui dubia liberatione nunc totus pendet in episcopi manibus. Robertus quoque de castro Confluentiae 533, qui rebus ecclesiae armatus inhiabat, multis repulsionibus compressus, perdomitus et ad pacem petendam est coactus. Plane non modicae Dei gratiae ascripserim, quod honorabilis episcopus istos quatuor tyrannos quasi quatuor coeli ventos, Robertum ab oriente, Albertum ab 534 occidente, Raynaldum a meridie, et Heinricum a septemtrione, tam feliciter, ne gravi flatu suis ingruerent, compresserit et compescuerit. Cooperatores quoque digni praesulis in omnibus istis, tam in repellendis malis quam in bonis inferendis, sua laude nequaquam privaverim. Horum de clero primi occurrunt: Albertus primicerius et archidiaconus, vir prudens et in curia duorum imperatorum Lotharii et Conradi pro magno habitus; Guillermus venerandae memoriae decanus; Richardus elegantis indolis et bonae spei archidiaconus, referens nomen propinqui matris suae et episcopi nostri sanctae memoriae Richardi et avunculi sui alterius Richardi Virdunensis electi episcopi; Andreas archidiaconus, filius Petri de Miroalt 535, qui prae cunctis nobilibus sui temporis Virdunensi ecclesiae fidelis extitit; Iohannes item archidiaconus, cuius hortatu fratres eius Raynerus et Odardus ecclesiae nostrae dederunt alodia Chemeium cum ecclesia, Duncheium 536, Bruncurt et Villare; Petrus cantor, Hugo thesaurarius, Emelinus scolasticus, omnes tres insignis sapientiae et magnanimitatis, totusque reliquus clerus omni industria et honestate morum praeditus.
Hic finem habemus materiei et temporis, qui est annus 1144 verbi Dei incarnati, septimus Conradi regnantis, primus Lucii papantis, quartus decimus Alberonis nobis episcopantis. Cui adesse usque in finem divinam imploramus clementiam, ut quae eum 537 ad vendicandam sanctae ecclesiae libertatem provexit et in omnibus hactenus direxit, ipsa eidem inspiret et in omnibus assit, ut bona totius sibi commissae ecclesiae, quae ablata sunt recuperare, quae diminuta redintegrare, quae integra permanent conservare, aliaque super acquirere velit, instet, possit et perficiat, quatinus ecclesiae, cui factus est nobilis defensor, fiat eiusdem insignis propagator, proinde duplicem palmam recepturus a Christo. Porro petimus, ut de hoc opusculo nemo nobis calumpniam struat, quia, cum sola vera nos scripsisse putemus, quicumque verius insinuaverit, meliorem sententiam sequi in omnibus parati sumus. Et bona quidem ad exemplum, mala autem ad quorundam cautelam posteris retulimus, utque ipsi eadem suis posteris faciant mandamus, ne, sicut nunc incuriae patres nostros notamus pro non scriptis sui temporis gestis quae ignoramus, ita et ipsi iuste a posteris suis, si non scripserint, culpentur. Multum enim valet praeteritorum memoria et ad excitandos bonos et ad reprimendos malos 538.
CONTINUATIO
.
1. Pii et venerabilis patris nostri Segardi praeconiis, a quo non longe superius digressi sumus, eximendum vereor, quod ei, gratia meritorum interveniente et effectu bonorum operum subsequente, meruit cumulari. Propterea ad ipsum iterato convertamus stilum. Is igitur abbas omni studio dare coepit operam ecclesiae utilitatibus, et tam per se quam per cohaerentes sibi fratres intus et exterius invigilare. Denique de venerandi patris nostri Vitoni sacrosancti corporis honorificentia coepit in dies animum sollicitare, coacervatisque, prout potuit, auri et argenti impensis, decrevit omnimodis illud decore multo sublimare. Sed, proh dolor! in brevi ultima sorte pulsatus, post triennium suscepti officii, defuncto aurifice qui opus illud inchoaverat, et ipse venerabilis pater anno Domini 1143, haut multo post defungitur et in capitulo huius monasterii sepelitur; cui venerabilis pater Cono in regimine subrogatur. Qui ordinatus, multo animi ardore impulsus, tanto nisu coeptum opus, quod venerabilis praedecessor suus inchoaverat, deliberavit perficere, et Deo se prosperante, ut deliberaverat, ungue tenus illud studuit honorificenter complere. Explicito igitur tandem tam operoso opere, a multis quam saepissime deliberatum fuerat, quatinus tam per domnum pontificem quam per religiosos abbates seu boni testimonii viros corpus beatissimum in tam honesto loculo transponeretur certo anni tempore, quo tantae transpositionis celebritas annuatim sollempnis de cetero haberetur. Verum ut liquido claret et ex facti fine colligi potest, nec cooperatio divina affuit, nec ipsius sancti voluntas votis eorum tunc intercessit. Procedente vero tempore, anno scilicet incarnationis dominicae 1147, quo expeditio christianorum contra paganos a toto Romano imperio processit, –
Quam praesignaverat iam visa in antea stella,
Spargens lucifluas in regna propinqua iubas;
Quod plane signum signabat velle supernum,
Gentes prophanas pessum dare regna Romana;
Quo nunc devote properat gens christicolarum,
Ultrici dextra cupiens hos iure ferire,
Qui Christi matrem studuerunt exhonorare –
domnus papa Eugenius in Franciam venit, et ad consecrandam beatae Virginis principalem ecclesiam a domino praesule Virdunensi Alberone nomine multa prece evocatus, Nonas Novembris 539, tripudiante tota hac civitate, urbem ingreditur. Qui, audita huius sancti opinione, et quod ipsius sacrae depositionis sollempnitas 5. Idus 540 541 eiusdem mensis celebranda erat, ad coenobium istud cum suis cardinalibus et domno pontifice venit, et condigna reverentia seu laudum praeconiis susceptus, videns loculum satis honorificentissime praeparatum, laudavit, benedixit, et in eo corpus venerandum ipse cum domno pontifice, astante innumera plebium multitudine, transposuit, et mox ipse venerabilis pontifex adorsus divina celebrare, post lectionem euvangelii ambonem cum praedicto pontifice et quibusdam aliis ascendens, inter cetera suae sanctae praedicationis verba plurimum sancti huius honorificentiam extulit, ad ultimum vero eius festivitatem tam ipse quam episcopus toto episcopatui celeberrime singulis annis sollempnizare indixit. O quam innumerabilis turba huic sacrae interfuit sollempnitati, virorum scilicet ac mulierum, quae ad deosculandum caput sanctissimum certatim devoteque irruens, odorem mirificum se ab eo haurire gaudenter testabatur et testando mirabatur, et quam plurimi illacrimabantur.
Hinc perpendendum, quanto sit honore colendus,
Quem sic disposito Christus provexit honore,
Quod vir apostolicus, togata gente relicta,
Venit ad hos fines et nos hac dote beavit,
Dum sanctum coluit manibusque suis relocavit,
Et post tale decus celebrem per secula sanxit.
Istud consilium divinitus esse statutum,
Nemo quis dubitet, sed cuncta regens sapienter
Ut placuit vel disposuit, sic sanctum mirificavit.
2. Albero vero episcopus, vir generosus et approbati meriti, labore affectus et tedio, etate fractus et senio, episcopatui resignavit 542, et tumultus ac frequentias populorum declinans, ad claustrum sancti Pauli Virdunensis Premonstratensis ordinis requietionis gratia divertit. Biennio vero ibi feliciter expleto in lectionum et orationum iugi frequentia, plenus dierum anno Domini 1158 in pace quievit, qui in maiore ecclesia beate Marie mandatur sepulture.
3. Alberoni successit in episcopatus regimine Albertus de Merceio 543, vir excellentis ingenii, litterature vernans studio, qui sollerti sagacitate ovium suarum curam gessit, et pro humane possibilitatis modulo causas erroris extirpavit, iactantie nescius et pauperum adiutor indefessus. Is vergens in senium etatis provectu, glorie fallacis et seductricis refugus. deliberavit se iturum Claram-vallem, ut, sumpto ibi habitu, mundane conversationis illecebras et omnes seculi pompas abrumperet et pauper Christum pauperem sequens divitias eternitatis acquireret. Verum preparatis ad meandum evectionibus et ceteris sibi necessariis, relictis omnibus, iter aggreditur, curru evehitur, urbem, populis salutatis, egreditur, ante portam beatorum Petri et Vitorii venitur; cum subito repentino modo miro res miranda miraculo dinoscitur evenisse. Nam currus, quo vir venerandus residebat, disiunctis compagibus et axibus confractis, dissolvitur, ita ut non passum itineris ulterius progredi valuisset. Vir vero sapiens et industrius et fide plenus, re inspecta et diligenter attenta, divina gestam fuisse providentia estimavit, nec propterea, animo in contraria relapso, a proposito resiliendum cogitavit, sed omine in meliora commutato, monasterium beatorum Petri et Vitoni ingreditur [hora illa qua minori tintinnabulo excitantur fratres ad matutinas 544], conitiens, dissolutionem vectigalis 545 aliquid ominis habuisse, quod itineris progressum potuit impedire, et revolvens animo illud euvangeliste Marci, qui cum a beato Petro missus euvangelizandi causa Alexandriam navigio navem egrederetur, calceum rupit; quod attendens et Deo gratias agens, iter suum expeditum esse perhibuit 546; quod simili modo idem venerandus episcopus noster Albertus sibi evenisse assignavit. Qui, continuo petito habitu ab abbate Conone et obtento, Deum sibi astitisse evidenti beneficio comprobavit Quid votorum ibi conceperit, quantum affectionis impenderit, quam pure se circa aram mactaverit, Deo constitit et constat soli; quique, eum sibi fuisse gratissimum, monimentis pretaxatis declaravit. Hic tantillo tempore quo supervixit cepit lectioni vacare et orationi incumbere, sicque postmodum, modico dilapso tempore post habitus susceptionem, votivas Deo reddens gratias, deposita carnis sarcina, anno dominice incarnationis 1162 547 spiritum exalavit, ac coram altari beati Laurentii in nostro monasterio sepelitur. Huic succedit Richardus electus, vir nobilis, cognomento Infans, qui devotionis gratia transmarinum iter arripuit 548. Richardo vero succedit 549 Arnulphus episcopus.
4. Item venerabilis patris nostri Cononis abbatis gesta memoria dignissima breviter replicanda dignum censuimus; qui pre multis predecessoribus suis in huius cenobii innovatione et restauratione providus valde et sollicitus extitit, diversisque operibus auri et argenti, palliorum, tapetium, librorum aliorumque ornamentorum ecclesiam istam admodum melioravit, honestavit et decoravit. Altaria 550 Flaviniaci, Novi-villaris 551 ab episcopo Tullensi huic ecclesie dari obtinuit. Item altare de Walemeis 552 ab episcopo et archidiacono Catalaunensi 553 obtinere promeruit [procurante 554 domno Gozvino venerabili priore de Calida-fontana]. Alodiumque in vico Sancti Amantii ad usus ecclesie acquisivit. Et ut bonorum est semper in melius proficere, turres lapideas 555 post opus librarii a fundamentis erexit, quarum opus usque ad consummationem perduxit, et in die etiam anniversarii sui 10 solidos apud Nixevile 556 fratribus assignavit. Nec silendum arbitror, quantum honoris eidem domnus papa impenderit quantumque gratie ipsi accreverit; quia cum idem domnus papa concilii gratia de more celebrandi Remis advenisset 557 et omnes tam abbates quam episcopi in suis sedibus et subselliis resedissent, contigit tandem venerabilem patrem nostrum abbatem Cononem illo tardius adventare. Qui cum indutus sacris vestibus concilium introisset nec haberet sedem in qua potuisset residere, humi resedit. Ad quem cum domnus papa oculos inclinasset: Hic est, inquit, qui gratie maioris honorem et reverentie potioris favorem Gallicanis omnibus, ex quo cisalpinavi, nobis exhibuit. Et e vestigio misit ei in argumentum dilectionis curulem, in qua solitus erat residere; qua ille humiliter et cum gratiarum actione recepta, desuper resedit. Per hoc clarere potest successoribus suis, quam excellentis glorie extiterit, quem summus pontifex pre omnibus et coram omnibus sic honorare voluerit. Is igitur, ut erat multa excellens prestantia sub rigoris regularis disciplina, quam plures personas preconiis dignas imitatores sui et heredes ac optimorum locupletes stipendiis meritorum educavit, et sanctis moribus et honestis in Dei laudibus informavit, videlicet Iacobum dictum de Bras, qui fuit abbas Sancti Agerici, domnum Bernaclum 558 priorem Claustralem, domnum Warinum priorem de Flavignei, domnum Gozvinum priorem de Calida-fontana 559, domnum Gerbodonem priorem, domnum Segardum, domnum Godefridum, domnum Haymonem et multos alios, quorum nomina in libro vite asscripta per Dei misericordiam credimus. Obiit autem venerabilis pater noster Cono anno Domini 1178, et sepultus est in ecclesia.
5. Sortito igitur Arnulphus 560, vir insignis litteratura et moribus, pontificatus regimine, cepit cura sollerti negotia sui officii tractare, iura tueri. Erat enim argutus in consiliis et eloquio facundus. In illis diebus surrexit quidam miles Albertus nomine, cognomento Pichot, dominus de Sancta Manehilde 561, vir spurius et tocius malitie presumptor. Iste furcifer et filius ire cepit episcopatum Virdunensem et Cathalaunensem infestare, bona ipsorum diripere, villas depredari, domos conflagrare. Arnulphus igitur episcopus Virdunensis calamitati suorum condolens, confederatis undecumque principibus, deliberavit, ut castrum quo ille minister sathane divertebat obsideret. Congregato quippe exercitu et agminibus ordinatis cum armorum apparatu et ceteris ad usus bellicos necessariis, illo diverterunt, castra locaverunt et excubitores posuerunt. Evolutis itaque aliquantisper diebus, cum iam gravioribus pugnis desudassent, a quodam sagittario e murorum propugnaculis idem episcopus capite sagitta percussus interiit 562. Exercitus vero turbatus et ex desolatione sui principis confusus, et ab hoc diffusus, et principes quique ad sua non sine mesticia repedaverunt, episcopi quoque cadaver Virduni detulerunt, quod in maiore ecclesia beate Marie semper virginis sepulture mandaverunt 563, anno Domini 1181. Cui successit Henricus de Castris.
6. Defuncto venerabili patre nostro Conone, Richerus, homo mire simplicitatis, concordi voluntate tocius capituli eligitur 564 in abbatem; qui, fere per annum benedictione suspensa, a venerabili episcopo Arnulpho convenitur et hortatur, ut benedictionis sacramenta de more susciperet et pastoralia negotia cura pervigili exerceret. At ille impatiens pastoralis oneris et laboris, abbatie in continenti renuntiavit. Post Richerum eligitur 565 Petrus de Briei; qui cum more electi duceretur in ecclesiam in sede pastorali intronizandus, Arnulphus episcopus timens, ne, si idem Petrus abbatizaret, sibi scandalorum spinas suscitaret, ipsi Petro violenta manu occurrit, dicens eum esse de dominio comitis Barrensis; et ob hoc honore prelature privatus est. Qui tamen non multo post tempore apud Sancti Petri montem 566 in abbatem erigitur 567, post multum vero temporis, resignata cura, apud Sanctum Vitonum repedavit. Isti succedit 568 Alestannus iunior, vir admodum religiosus, et ipso anno hominem exuit, et sepultus est infra ecclesiam, iuxta hostium capelle sancti Christofori; cui successit 569 Alestannus senior, non minoris religionis quam suus predecessor, qui, quinquennio in sollicitudine pastorali peracto, amministrationi abbatie spontaneus renuntiavit 570, et residuo vite sue tempore apud Bekenele degens, lectioni divine vacans et orationi insistens, vitam felicem feliciore morte terminavit, et in monasterio eiusdem loci coram altari sepultus est. Alestanno vero seniori Thomas abbas Maurimontis 571 subrogatur, vir natura et moribus generosus. Hic cappam nigram aurifrigiatam comparavit, ruinas veteris refectorii fratrum decenter resarcivit, tectum et celaturam renovavit. Porro prepositus Sancti Vitoni Hugo loco Thome in abbatem 572 erigitur; qui invidie stimulis agitatus et amore cupiditatis succensus, potenti obiurgatione verborum cepit Thomam abbatem Sancti Vitoni lacessere 573 et contra ipsum simultates concitare, personas Virdunenses donis et adulationibus allicere, quatinus ipsum valeret ab officii prelatura amovere, ut istius sede fungeretur. Abbas igitur, fraudis expers artisque fuscate nescius, simultatum et seditionum impatiens, cura pastorali cessit, ne, re occasione sui vergente in deterius, fomentum facinoris esse videretur et monasterium cui preerat rerum suarum et honorum dispendium pateretur. Qui tandem in Nova-villeta 574 bene vivens aliquanto tempore, vita privatus est, ac in ecclesia sepultus requiescit. Hugo vero abbas Maurimontis, qui et prepositus huius ecclesie fuerat, Thome succedit 575; qui cum abbatizaret apud Maurimontem, cancellum ecclesie cum cripta sumptuoso opere ac decenti fabricavit. Factus autem abbas huius ecclesie, altare de Bulleinvile 576 ab episcopo Alberto acquisivit, vineam vero maiorem, que dicitur Nova, iuxta Scantiam 577 plantari et excoli fecit; qui postmodum, seditione orta ab eisdem a quibus erectus in abbatem fuerat, divino in se retorto iuditio, acriter cepit infestari, ut qui excitatis contentionibus predecessorem suum contumeliaverat, et ipse modo non dispari pari ludibrio subiaceret, sicque contentionibus in publicum agitatis, quia non valuit nec debuit resistere, decimo anno 578 ab ordinatione sua cessit prelature. Post hunc Stephanus prior de Sancta Margareta et de Domna Maria, monachus Cluniacensis, eligitur et in abbatem erigitur, ad rogatum et hortatum generose matrone Agnetis comitisse Barrensis, sororis Lodowici illustris regis Francorum. Qui cum regimen istius monasterii esset adeptus et quadam die in presentia dicte comitisse astitisset, interrogatus ab eadem, qualiter tantorum rudera debitorum, quibus sua tenebatur obligata ecclesia, valeret exstirpare. At ille ore irreverenti et infrunito presumptuose respondit, se fidutiam permaximam habere in rubea tunica beati Vitoni. Quo dicto, continuo pena sequitur meritum, et ecce in conspectu matronarum et baronum et omnium qui aderant, ob contumeliam sancto irrisorie illatam, acerrima percussus paralysi cecidit, spumare cepit et se ipsum unguibus discerpere; sicque ultione castigatus debita, elinguis perpetuo permansit, ut ceteris terror incuteretur et daretur exemplum sanctis deferendi. Hoc viso, comitissa iussit eum tolli et in grabatum deferri; qui postea reductus ad istam ecclesiam, modico post tempore resignans abbatie, ad Domnam Mariam reversus, aliquandiu ibi commoratus exspiravit.
7. Effusa igitur contentione super principes, cum errarent in invio et non in via, suscitatum est scisma inter regnum et sacerdotium. Et ecce cum talis inter principes orbis terre agitaretur contentio, Henricus de Castres 579 Arnulpho subrogatur; qui favens consilio auxilio fide et affectu parti imperatoris, excommunicatione publica percellitur. Interea Folmarus Trevirensis archiepiscopus pro sancte negociis ecclesie et suis aliquandiu Rome commoratus, regreditur. Et quia fervente guerrarum nebuloso turbine Treveri nequibat repedare, Remis concilium super rebus ecclesie ordinandis et excessibus corrigendis constituit celebrare; sicque convocato clero Virdunensi, Henricus, qui sacerdotio resistebat, iudicio cleri compellitur episcopatui resignare. Quo facto, Leodium revertitur; qui, recuperato personatu et prebenda, quibus iam dudum insignitus fuerat, ibi per aliquod 580 tempus remoratus, morte preventus ultimum clausit diem. Henrico vero succedit Albertus, vir admodum strenuus.
Altercatione tamen orta in maiore capitulo inter partes super electione pontificis, eo quod una pars Albertum thesaurarium 581, altera vero pars Robertum de Grandi–prato sibi vellet episcopari, Albertus in curia imperatoris obtinuit; qui tandem, oborta seditione inter cives et forenses, lancea a quodam milite pro defensione civitatis perforatus, occubuit 582; cui succedit Robertus primicerius.
8. Anno dominice incarnationis 1197 venerabilis pater Lodowicus, vir gratia et moribus preditus et in lege Domini quam plurimum sollicitus, Stephano subrogatur et nostro monasterio abbas preficitur, venerabili fratre suo Alberto episcopante, qui ecclesiam suam invenit multitudine debitorum obligatam et bonis temporalibus destitutam, in tantum ut ere gravaretur alieno et maxima pars fructuum ecclesie in solutionem cederet usurarum. Ne igitur ipsa ecclesia maiori possessionum suarum parte in posterum cogeretur exheredari, curtim de Bollai 583 cum eius pertinentiis omnibus, excepta villa de Leimerfelt, et quicquid ecclesia nostra habebat apud Criemenges 584, viro nobili domino Thome de Bollai vendere compellitur. Hic cum etate iuvenis ecclesie curam suscepisset, paupertatem in se sustinuit, superflua queque vitavit, paulatim bonis operibus proficere cepit, et non post multum tempus ecclesiam, per dissolutionem et contentione precedentium religione et honestate ad nichilum fere redactam, ad bonum statum, divino 585 cooperante adiutorio, reduxit. Predictus autem pater noster apud principes et magnates gratiosus et famosus existens, altaria Montis Sancti Martini, Villaris, Baylodii, et ecclesiam de Rohons 586 a Treverensibus acquirens, ab episcopis autem Virdunensibus altaria de Rehericuria 587 et de Nova-villa cum appenditiis, huic ecclesie donari obtinuit. Et ut bonorum est proprium semper in melius proficere, reditus competentes ad usus infirmorum et debilium infirmarie assignavit, elemosinariamque novam integraliter cum capella construxit. Advocatiam 588 quoque de Calido-fonte cum laborioso sumptu acquirens, istum prioratum, qui ad victum unius monachi vix sufficere poterat, divitiis et reditibus ampliavit. Quia vero longum est enarrare per singula, in quibus ecclesiam melioravit, prioratus emendavit, loca nostra remota et proxima ad bonum statum revocavit, multis omissis, advocatiam Montis Sancti Vitoni a viro nobili Goberto de Aspero-monte quingentis libris emit; ecclesiam quoque nostram supellectilibus auri et argenti decoravit, tabulam argenteam ante maius altare decenter fieri fecit, claustrum a fundamentis erexit, et fere omnes officinas reparavit, et in ultimo vite sue termino opus novum decorum et sumptuosum in monasterio incepit, in cuius parte loci monasterii, in capella scilicet beate Virginis, se constituit sepeliri 589. In die etiam anniversarii sui quadraginta solidos super domum unam in macello fratribus assignavit, quorum medietatem in anniversario pie recordationis abbatis Richardi iussit expendi. Huius temporibus floruerunt venerabiles et honeste persone, per quas ins ratio discretio religio et honestas viguit et floruit in ista ecclesia; ex quibus tres apud Sanctum Agericum abbatizaverunt successive, Martinus videlicet bonus et honestus, post Martinum Iacobus, vir admodum religiosus et scientia litterarum imbutus, post Iacobum Nicholaus, huius loci thesaurarius. [Hic Nicholaus abbatiam Sancti Agerici muro forti circumdedit et curiam extra 590 ambitum murorum renovavit, horrea reparavit et extruxit 591.] Nicholaus vero de Chastes in Walciodorensi et Hasteriensi 592 monasteriis in abbatem est assumptus. Preterea floruerunt in hac ecclesia viri religiosi Stephanus dictus Tyecans, Renardus frater eius, Wernerus dictus Paganus, Hugo dictus de Bello-loco, Reynaldus, item Hugo dictus Faber; qui, humeris oneri viriliter suppositis 593, Lodowicum venerabilem patrem nostrum in melioratione ecclesie strenue consiliis et auxiliis, fide et affectu adiuverunt.
9. Roberto viro strenuo in pontificatus culmine sublimato, viriliter et discrete negotia pontificatus procuranti opposuerunt se duo nobiles viri Herbertus Dyvous 594, decanus Remensis et canonicus Virdunensis, et Theodericus decanus Virdunensis 595, dicentes eum esse neophytum et illitteratum nec dignum pontificatus honore, et in tantum eum vexaverunt, ut personaliter ire Romam urgeretur 596. Hic, designato eidem a summo pontifice termino, pontificatu cedere compulsus est; qui cum Virduni reversus esset, infra terminum sibi prefixum lutea mole deposita 597, in maiore ecclesia mandatur sepulture. Hoc defuncto, succedit Iohannes de Aspero-monte, gloria dignus et honore, qui devotionis fervente spiritu monasterium quod dicitur in Prato 598 a fundamentis cum quibusdam officinis ibi erexit, canonicos introduxit, reditibus ampliavit; qui, septennio Virduni feliciter peracto, ad episcopatum translatus est Mettensem 599. Huic succedit Radulphus 600 cantor Laudunensis, vir mitis et mansuetus, qui dedit nobis altare de Rarecort; qui, viginti et uno anno in pontificatus regimine peracto, homine deposito 601, in maiore ecclesia sepelitur. Radulpho vero defuncto, Guido de Triagnel pontificatus sortitur honorem; qui dum Virduni adventaret in sede pontificali intronizandus, Hatonis-castro adveniens, febre correptus valida, defunctus est, et sic gaudio in merorem commutato, Virduni advectus est ac sepultus in ecclesia maiore. Isti successit Guido de Melloto eodem anno 602. Qui cum viginti iuratos civitatis, qui sibi dominium et iusticiam eiusdem urbis usurpaverant, vellet deicere, urbem obsedit, omnem clerum ex eadem prius exire compellens et interdicto subponens civitatem. Qua durante discordia, multa dampna ecclesiis et monasteriis tam in mobilibus quam in edificiis, intus cives, exterius episcopus et predones irrogarunt. Inter que turrem sancti Pauli cum campanis cives funditus deiecerunt. Qui, inquam, Guido episcopus obsidionem exercitus diu sustinere non valens, demum urbem tribus locis, videlicet Carniaco, Dyeia, Wentronvilla 603, munitionibus militum circumdedit et vallavit; infra quod tempus cives urbem quadam die, videlicet feria secunda post festum sancti Bartholomei 604, cum manu forti et armata exeuntes, numero tredecim milia ad bella expediti, eos 605, qui interius in munitionibus erant supradictis, viriliter invadentes, cum vix essent numero trecenti, eos tamen devicerunt, et ex eis captos duxerunt fere trecentos; in quo conflictu ceciderunt centum viri vel amplius. Quo facto cives valde perterriti et attriti, demum pacem episcopo offerentes, pro civibus quos captos tenebat dantes decem milia libras, omnem ei suam iusticiam quittaverunt, et prefati viginti iurati ceciderunt; et sic pace inter clerum et cives reddita 606, ipso anno circa purificationem beate Virginis translatus est 607 de Virduno ad episcopatum Altisiodorensem 608 idem episcopus, pace nondum 609 bene confirmata.
10. Cum venerabilis abbas Lodowicus senio fessus resignasset 610, presentibus viris reverendis patribus, scilicet Iohanne Mettensi, Rogero Tullensi, Radulfo Virdunensi, Willermus abbas Sancti Mansueti eligitur. Qui cum monachus huius loci factus fuisset prior Flaviniacensis, invenit dictum prioratum ecclesia et omnibus officinis omnimode dirutum et ad nichilum redactum. Hic appendens in statera considerationis, sibi ad dedecus cedere si deses existeret, et ad meritum si strenuus emendationi loci insisteret, Deum, cui familiare est etiam non rogantibus multa prestare, sibi in adiutorium invocavit, et tanto operi tantoque oneri humeros apposuit; qui, divino se brachio sustentante, primo anno tigna, laquearia, tecta et celaturam ecclesie cum turri, veteribus operturis putrefactis abiectis, usque ad summum restauravit. Capitulum quoque cum dormitorio, refectorium cum granariis satis competenter et honeste resarcivit. Horreum etiam, quod sepibus circumseptum erat et clausum, sumptuoso opere et forti de novo construxit, grangias circumiacentes melioravit, decimas Dynvas 611 et de Chamont, que per 40 annos prioratui Flaviniacensi sublate fuerant, a comite Lunarisville 612, per industriam suam et laborem et per ducem Lothoringie Matheum ad locum suum revocavit, et fere medietatem ville de Flavignei, quam dux Lothoringie Matheus sasiverat et suo dominio mancipaverat, cum multis rebus aliis reacquisivit. Quam commodus huic loco extiterit, ipsis rerum et edificiorum monimentis declaratur. Igitur pro huiuscemodi et aliis bonis ad abbatiam sancti Mansueti ipso invito tractus fuit. Qui illo transvectus, invenit ecclesiam tam bonis spiritualibus quam temporalibus dissipatam et gravibus debitis oneratam. Omnes fere reditus ecclesie profundissimo debitorum diluvio submersos reperit, et calices, textus, cruces casulasque et meliores cappas invadiatas invenit, ita quod sortis dilatio usuras parturiret ampliores; tectum ecclesie, celaturam, clausuram quoque curie reparavit, alias etiam officinas melioravit, industria sua et labore debita minoravit, usuras leviavit, universa que oppignorata erant redemit, reditus ampliavit, ecclesiam de Clateigneis a comite Tullensi cum appendiciis suis, altare vero ab episcopo Tullensi Rogero acquisivit, altare etiam de Germai et de Bures ab eodem episcopo cum appendiciis suis obtinuit, et multa alia, ex quibus emolumentum ad annuam valentiam centum librarum possit provenire, ecclesie beati Mansueti acquisivit infra spatium octo annorum et dimidium, quibus prefuit ecclesie illi. Qui, inquam, Willermus abbas ecclesiam dictam, cui preerat, non spiritualibus solummodo, verum etiam temporalibus copiosissime extulit incrementis. Hic de priore suo Iacobo dicto de Vignuoles, cuius vitam et mores satis compositos et honestos noverat, de assensu Radulfi Virdunensis episcopi abbatem apud Sanctum Agericum creavit. Hic pius et mansuetus, quamvis brevi abbatizaverit tempore, nomen bonum loco illi acquisivit. Fuit enim valde gratiosus et multa bona in loco illo operatus est.
11. Igitur venerabili patre nostro Willermo abbatizante, seditio, de qua supra mentionem fecimus, que inter episcopum Guidonem de Melloto 613 ex una parte et cives Virdunenses ex altera versabatur, in tantum invaluit, ut episcopus predictus quacumque potuit, res, reditus et bona nostra manu violenta subripuerit. Comes vero Barrensis hinc, dominus quoque de Aspremont inde. Bonis ergo nostris datis undecumque in direptionem, compulsi sumus necessitate urgente locum nostrum inviti deserere. Dispersi igitur per nostros prioratus et per alia loca, tamdiu irrequieto ibi mansimus animo, quousque lis utrimque sedaretur. Interea cives Virdunenses timentes, ne episcopus castra locaret et excubitores poneret in turribus nostris, quibus arceret introitum et exitum civibus, proposuerunt turres deicere, ne eis essent impedimento. Lapicidis ergo generali edicto congregatis, ceperunt turres instrumentis suis ferreis effodere, ut eas valerent facilius deicere; cuius rei geste memoria monimentis patentibus in posteros perpetuo poterit derivari. Hoc viso, venerabilis pater noster Willermus animo graviter consternatus, cives cepit multimodis rogatibus pulsare, ne tantum facinus perpetrarent. Qui nullatenus rogatui ipsius voluerunt acquiescere, nisi sub tali conditionis pactione, quod, si episcopus occasione turrium ipsis aliquod gravamen inferret, predictus abbas cum capitulo teneretur eis in duobus milibus libris fortium obligatus 614. Obsidibus igitur datis et pactione confirmata, turres in statu suo permanserunt. Cives vero clausuram curie, domum portariam et lapides ecclesie, sculptos multis sumptibus et politos, ad valentiam fere trecentarum librarum, ad clausuram suorum menium et propugnaculorum deduci fecerunt. Episcopus igitur his et consimilibus in iram concitatus, videns se nichil posse inferre gravaminis civitati et civibus, omnem Scantiam a summo usque deorsum et totum suburbium superius usque ad Sanctum Amantium, ut saltim vel sic furori suo satisfaceret, igni fecit concremari.
12. Huius temporibus cum Fridericus imperator in superbia et abusione in ecclesiam Dei rabie deseviret efferata et fraude heretica serpentino lapsu universum pene orbem inquinaret, summus pontifex Innocentius IV. reluctandi gratia Lugduno Gallie appulit 615, non ut hostiles conflictus timidus declinaret, sed ut potius et securius reluctari valeret. Fidei igitur armatus clipeo, adiutorio fretus divino, ei se viriliter opposuit, ne veritatem falsitas obumbraret, ne equitati iniquitas prevaleret, ne fidem perfidia debellaret. Exerto igitur potentissime Petri gladio, in ipsum excommunicationis dictavit sententiam. Post hec communicato tocius cleri consilio, universalis ecclesie iudicio predictus Fridericus sceptro imperialis honoris privatur; cuius sede landegravius sublimatur 616, ut catholice fidei materiali gladio ferret auxilium, ut ab altero alterius insufficientia suppleretur, cum hi duo gladii mutuum a se meridicent auxilium atque ad invicem sibi vires debeant alternas impertiri; qui brevi supervivens tempore, suis morte sua intulit mesticiam et dolorem. Isto sublato de medio, erectus est in regem 617 vir nobilis Willermus, miles acerrimus, filius comitis de Holande; qui multis commissis preliis contra regem Conradum, filium predicti Friderici apostate, et aliquibus captis munitionibus et castellis, innumeras perpessus est insidias et dolores. Innocentius vero summus pontifex pro tuicione ecclesiastice libertatis, se ad omne discrimen obitiens, ecclesieque Dei persequutionibus commoriens, exactionibus inauditis et importunis cepit omnem ecclesiam et monasteria enormiter exhaurire, ita quod vicenariam, deinde denariam partem omnium redituum et decimarum in donativis milicie sibi dari ab omni ecclesia et monasteriis compelleret, eos vero qui negarent excommunicationis sententia percelleret; cardinales vero hinc, summus pontifex inde, tam in vicenario quam in denario, tam in pensionibus quam in procurationibus et subventionibus, in mille libras [ecclesiam 618 nostram] gravaverunt 619. Cum igitur mirabiles essent elationes maris et mirabilis in altis Dominus 620, statuit procellam eius in auram, et ille, qui imperat ventis et mari, imperio suo imperavit, imperatori ne imperaret; humiliavit enim eum is, qui est ante secula, qui humiliat omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Nimis enim oppresserat et in conculcationem dederat ecclesiam Dei. Preterea ille Fridericus, qui vehementi scismate turbaverat urbes et regna concusserat, corruit cum Dagon, sortem habiturus cum Chore, Dathan et Abyron, quorum imitatorem se fecit, ecclesias in Christi contumeliam conculcando et ipsorum bona depopulando. Quo defuncto 621, domnus papa Mediolanum repedavit.
ANNALES SANCTI VITONI VIRDUNENSIS
.
96. Passio sancti Dyonisii. Sanctus Sanctinus cum Antonino ex precepto beati Dyonisii post martyrium ipsius Romam tendens angelica visitatione edoctus, ad urbem Clavorum, que Virdunum dicitur, divertit, verbum Dei civibus predicans, multos convertit, et ecclesiam in honore beati Petri construens et consecrans, ab ipsis christianis quos converterat episcopus eligitur primus.
360. His temporibus post vastationem Hunorum ecclesie refloruerunt, et Pulchronius, discipulus Lupi Trecassini episcopi, ecclesie Virdunensi 5. episcopus preficitur.
503. Transitus sancti Firmini episcopi Virdunensis. Cui a Clodoveo rege beatus Vitonus substituitur, et intronizatur in sede pontificali.
518. Annunciatio sancti Agerici.
528. Transitus beati Vitoni Virdunensis episcopi.
554. Ordinatio 622 episcopatus sancti Agerici.
602. Obiit sanctus Agericus; succedit Caramerus.
688. Pipinus, Ansegisi filius, cepit regnare. A cuius temporibus beatus Madelveus duravit usque ad tempora Karoli Magni.
Iste Pipinus dux et illuster princeps Francorum cum uxore sua illustra matrona Plectrude dederunt ecclesie sancti Vitoni villam Paridam cum pertinenciis suis cum silva spaciosa que Nauca sancti Vitoni dicitur, anno septimo Childeberti regis.
758. Obiit sanctus Madelveus episcopus Virdunensis.
771. Petrus Virdunensis episcopus instituitur.
795. Obiit Petrus episcopus Virdunensis; succedit Austrannus.
800. Obiit Austrannus episcopus Virdunensis; succedit Herilandus 623.
847. Obiit Hildinus Virdunensis episcopus; succedit Hatto.
915. Combusta est ecclesia sancti Vitoni Virdunensis liba 624: memorie sanctorum.
920. Obiit Dado episcopus Virdunensis; succedit Bernoynus.
941. Obiit Bernoinus episcopus Virdunensis; succedit Berengarius, Ottonis imperatoris consanguineus.
952. De monasterio sancti Vitoni pelluntur clerici, subrogantur monachi sub abbate Huberto 625.
958. Obiit Berengarius episcopus Virdunensis; succedit Wicfridus, qui fundavit ecclesiam sancti Pauli Virdun.
986. Obiit Wicfridus episcopus Virdunensis; succedit Adelbero.
990. Obiit Adelbero episcopus Virdunensis; succedit Heymo, qui fundavit monasterium monialium sancti Mauri.
1005. Obiit Fingenius abbas Sancti Vitoni; succedit Richardus.
1025. Obiit Heymo episcopus Virdunensis; succedit Raymbertus, qui fundavit monasterium sancti Agerici.
1039. Obiit Raymbertus episcopus Virdunensis; succedit Richardus.
1046. Obiit Richardus abbas Sancti Vitoni; succedit Walerannus. Obiit Richardus episcopus Virdunensis; succedit Theodericus.
1048. Civitas Virdunensis a duce Godefrido et Balduino capitur, depredatur, et una cum monasterio sancte Marie incenditur.
1049. Obiit beatus Odilo abbas Cluniacensis. Dedicata est ecclesia beate Marie Magdalene a Leone papa IX.
1056. Obiit Heinricus imperator; succedit Heinricus puer.
1060. Obiit Walerannus abbas; succedit Grimoldus.
1064. Sancti Bartholomei capella cum atrio dedicatur. Et stella que dicitur cometa apparuit; quo etiam anno Haroaldus Anglorum rex interimitur, succedente Willermo 626.
1069. Obiit Godefridus dux, filius Gozelonis ducis; succedit filius eius Godefridus Gibbosus dictus.
1071. Obiit Ermenfridus canonicus et edificator ecclesie beate Marie Magdalene.
1075. Rodulfus dux invasit Saxoniam.
1076. Obiit Godefridus minor dux; succedit Godefridus qui dicitur Bulloniensis.
1077. Rodulfus abbati Grimoldo succedit. Gelu validum 4 mensibus continuum.
1078. Obiit Grimoldus abbas.
1079. Bellum in Saxonia, ubi Rodulfus dux interimitur a Heinrico minore 627.
1080. Translatum est corpus domni episcopi Richardi, et sepultum est ante chorum in novam basilicam sancte Marie.
1082. Sedicio magna inter regnum et sacerdocium. Pro qua a monasterio sancti Vitoni per septennium monachi sunt expulsi, scilicet usque post mortem Theoderici episcopi Virdunensis.
1086. Bellum in Sathanaco 628.
1087. Obiit Willermus dux Normannorum et rex Anglorum. Victor papa. Translatio sancti Nicholai in Bar.
1088. Obiit Theodericus episcopus Virdunensis; succedit Richerus, et Urbanus papa.
1091. Obiit Herimannus Mettensium episcopus.
1095. Consecratio Richeri episcopi. Concilium episcoporum pene totius orbis, exceptis Lothoringis Alemannis Baugariis, apud Clarummontem Avernie est congregatum.
1097. Stella que dicitur commeta apparuit.
1098. Obiit Urbanus papa; succedit Pascalis papa.
1099. Obiit Rodulfus abbas; succedit Laurentius. Iherusalem a duce Godefrido Bulloniensi et a christianis capitur.
1106. Imperatori Heinrico patri mortuo Heinricus succedit.
1107. Richerus episcopus obiit; cui succedit Richardus electus.
1111. Monasterium sancti Vitoni expulsis monachis a Richardo episcopo desertum. Heinricus, filius Heinrici dicti regis, Romam quasi pape Pascali satisfacturus veniens, ipsum cum cardinalibus infra beati Petri ecclesiam tradicione cepit et in cenoso loco trusit.
1114. Monachi Sancti Vitoni ad monasterium redeunt post mortem Richardi episcopi. Vacavit episcopatus tribus annis semis.
1116. Succedit episcopus Heinricus Virdunensis.
1117. Bellum ante Virdunum comitum Raynaldi et Willermi. Obiit Pascalis papa; successit Gelasius.
1118. Obiit Balduinus rex Ierosolimitanus.
1119. Obiit Gelasius papa; succedit Kalistus secundus.
1120. Civitas Virdunensis a comite Raynaldo capitur, et maxima pars urbis cum monasteriis sancti Salvatoris, sancti Petri sanctique Agerici incenditur et spoliatur.
1122. Cives Virdunenses comiti Heinrico de Grandi-Prato hanc urbem per tradicionem reddiderunt; a quo aliquanto tempore possessa, multa mala ibi commisit.
1124. Concordia facta est inter regnum et sacerdocium 629.
1125. Obiit Kalixtus papa; succedit Honorius. Heinricus quintus imperator obiit; succedit Lotharius dux Saxonie.
1129. Heinricus episcopatum reddidit. Orsio abbas Sancti Dionisii Remensis eligitur.
1130. Obiit Honorius papa; succedit Innocecius 630.
1131. Orsio episcopatui renunciavit, et Adelbero archidiaconus eligitur et die sancto pasche Parisius consecratur ab Innocencio papa.
1132. Turris Virduni capitur et evertitur.
1138. Obiit Lotharius imperator; cui succedit Conrardus.
1139. Obiit Laurencius abbas Sancti Vitoni; Segardus successit
1142. Obiit Segardus abbas; cui Cono successit.
1143. Innocencius papa obiit; succedit Celestinus.
1144. Obiit Celestinus papa; Lucius successit.
1145. Obiit Lucius papa; Eugenius succedit tercius.
1147. Eugenius papa corpus beatissimi patris Vitoni in ipsius die festivitatis in novo feretro transposuit, et in die festivitatis sancti Martini ecclesiam beate Marie dedicavit.
1150. Obiit Eugenius papa; succedit Anastasius, et postea Adrianus. Combustum est monasterium sancte Marie Magdalene et maxima pars urbis.
1152. Obiit Corardus rex Romanorum; succedit Fredericus dux Elisatii.
1153. Bellum ante Mozon, ubi Mettenses interierunt. Ascalona capta a christianis. Rex Lotharingiorum Fredericus perrexit Romam ad imperium dilatandum 631.
1156. Ordinatio Alberti episcopi duobus annis ante obitum Adelberonis.
1158. Obiit Adelbero episcopus Virdunensis.
1161. Obiit Adrianus papa; succedit Alexander III.
1163. Obiit Albertus episcopus Virdunensis et monachus Sancti Vitoni; succedit Richardus dictus Infans.
1171. Obiit Richardus electus Virdunensis; Arnoldus succedit. Passus est sanctus Thomas Cantuariensis episcopus.
1178. Obiit Cono abbas Sancti Vitoni, qui turres lapideas et locum Thezauri dictum fieri iussit et feretrum sancti Vitoni compleri. Cui succedit Richerus.
1179, Richerus spontanea voluntate finitur; succedit Allestannus iunior, et ipso anno obiit; cui successit Allestannus senior.
1181. Obiit Arnoldus episcopus Virdunensis sagitta in capite percussus ante castrum de Sancta Manehulde; Heinricus succedit.
1182. Obiit Alexander papa; succedit Lucius papa.
1183. Allestannus senior abbatie renunciavit; Thomas abbas Maurimontis subrogatur.
1186. Obiit Lucius papa; succedit Urbanus. Heinricus episcopatui renunciavit, et Albertus eligitur.
1187. Thomas abbas renunciavit; Hugo succedit. Obiit Urbanus papa, et Gregorius succedit; qui eodem anno obiit; succedit Clemens.
1189. Obiit Fredericus imperator; succedit filius eius Heinricus.
1190. Obiit Clemens papa; succedit Celestinus.
1194. Fames valida adeo ut frumentum precio 4 librarum venumdaretur 632.
1197. Obiit 633 Celestinus papa; succedit Innocentius tertius. Hugo abbas prelature cessit; cui Stephanus succedit; qui paralisi percussus abbacie renunciavit eodem anno. Lodoicus in abbatem eligitur, frater Alberti episcopi Virdunensis. – Obiit Heinricus imperator; cui succedit Philippus.
1200. Capta est Constantinopolis a Francis et a Venetis, et Balduinum comitem Flandrie imperatorem constituunt.
1208. Philippus rex nondum imperator est inferfectus a palatino ……; succedit Otto comes …… i;
qui postquam consecratus est mandatis Innocencii pape imperans excommunicatus ……dis depositus est regia dignitate, et sublimatus est imperio Fredericus dux Apulie. Sedicio magna orta Virduno, cives consurgentes in clericos, clerici in cives, et multa mala perpetrantes; ad ultimum obiit Albertus episcopus lancea interemptus; cui succedit Robertus primicerius.
1216. Convocatum est Rome generale concilium, et ibi cruce signatus est imperator Fredericus. Obiit Innocencius papa; succedit Honorius.
1217. Obiit Robertus episcopus Virdunensis; succedit Iohannes de Aspero-monte; qui fundavit monasterium sancti Nicolai in Prato. Factum est incendium huius civitatis Virdunensis a gradibus sancte Marie et ab Ancelini vici porta usque ad pontem Brachioli, generaliter a muro usque ad murum.
1222. Obiit sanctus Dominicus inventor ordinis Predicatorum.
1224. Iohannes Virdunensis episcopus episcopatui renunciavit, transiens ad episcopatum Mettensem; cui Radulfus de Torta succedit, cantor de Lyons 634. Lodoicus abbas Sancti Vitoni tabulam argenteam ante maius altare fieri iussit. Gregorius papa Fredericum imperatorem monuit, ut cum exercitu suo, qui iam pridem cruce signatus erat, ad exterminandos fidei Christiane inimicos Ierosolimis proficisceretur.
1226. Obiit Honorius IX. papa; succedit Gregorius.
1227. …… pugna inter Radulfum episcopum Virdunensem et inter cives …… ii.
1232. Canonizatus sanctus Dominicus inventor fratrum Predicatorum.
1237. 8. Idus Marcii Lodoicus abbas senio fessus abbacie resignavit, qui opus sumptuosum monasterii inchoaverat, et anno sequenti obiit. Cui Guillermus abbas Sancti Mansueti electione succedit, olim monacus Sancti Vitoni; qui in eodem opere sumptuoso, in edificiis domorum et capelle, in capsis sanctorum, in campanis optimis et maximis, et in acquisicione fundorum fidelissimus inventus est, sicut 635 et predecessor ipsius.
1241. Obiit Gregorius papa; succedit Celestinus; sedit diebus 18; vacat per triennium sedes.
1243. Succedit Innocecius in papatu.
1245. Obiit Radulfus episcopus Virdunensis; successit Guido de Triagnel; qui eodem anno obiit; cui Guido de Melloto succedit. Sedicio magna inter ipsum et cives Virdunenses extitit; pace facta, eodem anno transivit ad Altissiodorensem episcopatum; cui succedit Iohannes de Aix.
1253. Obiit Innocencius papa; Allexander succedit. Obiit Iohannes d’Aix electus Virdunensis diaconus; cui ex provisione domni pape Iacobus archidiaconus Laudunensis succedit, natione Gallicus ex civitate Trecensi.
1256. Iacobus Virdunensis episcopus ex pape precepto translatus est ad patriarchatum Ierosolimis; cui succedit Robertus Mediolanensis.
1259. Obiit Guillermus abbas. Vacavit sedes per octo annos, durante lite inter duos electos, videlicet Dominicum prepositum et Radulfum priorem Montis Sancti Martini, qui tamen obtinuit; et propter hoc sumptuosum opus monasterii cessavit, multis impetitionibus 636 et dampnis per eum huic ecclesie factis. Obiit Allexander papa; successit Iacobus prefatus Virdunensis episcopus patriarcha Ierosolimis, dictus Urbanus papa IIII, qui sollempnitatem sanctissimi sacramenti instituit.
1264. Obiit Urbanus papa; succedit Clemens.
1265. Karolus comes Andegavensis, frater Ludovici regis Francie, dux exercitus christianorum, devicit Manfridum tocius christianitatis inimicum.
1267. Obiit Clemens; succedit Gregorius.
1270. Obiit sanctus Ludovicus Francorum rex.
1271. Obiit Robertus II. episcopus Virdunensis; successit Ulricus de Satanacho 637, prepositus beate Marie Magdalene.
1272. [Obiit 638] Gregorius papa; succedit Innocencius.
1273. Obiit Ulricus episcopus Virdunensis; post hunc vacavit sedes per tres annos.
1276. [Obiit] Innoecncius papa; [succedit] Adrianus papa, et inde Iohannes. Succedit in episcopatu vero Gerardus de Grandisono.
1277. Obiit Iohannes papa; succedit Nicholaus.
1278. Obiit Gerardus de Grandisono episcopus Virdunensis; succedit frater eius Henricus de Grandissono.
1281. Obiit Radulfus abbas; succedit Iohannes.
1286. Obiit Iohannes abbas; succedit Tiericus. Obiit Heinricus de Grandissono episcopus Virdunensis; vacavit per 4 annos.
1290. Succedit in episcopatu Virdunensi Iacobus de Revigneyo clericorum generalissimus.
1292. Obiit Tiericus abbas; Gobertus elimosinarius eligitur: sed Philippus Dorne prior de Corbigney 639.
1296. Obiit Iacobus II. episcopus in curia Romana, qui ibi iverat propter discordiam quam habebat contra cives Virdunenses. Succedit Iohannes de Richeri-curte dictus de Aspero-monte III us.
1297. Obiit Philippus abbas; succedit Hugo de Remis.
1302. Obiit Iohannes de Richeri–curte episcopus Virdunensis; succedit Thomas de Albo-monte.
1303. Obiit Hugo abbas Sancti Vitoni; succedit Baudocus de Failleyo, prior de Munau.
1305. Obiit Baudocus abbas; succedit Nicolaus Maisel celerarius. Obiit Thomas episcopus Virdunensis; successit Nicolaus de Nova-villa super Horne 640.
1312. Nicolaus episcopus Virdunensis resignavit oneri sui episcopatus; cui succedit Heinricus de Aspero-monte.
1314. Obiit Heinricus de Lucembourge imperator, qui in perceptione eucaristie et in amministratione 641 sanguinis Christi veneno apposito in calice intoxicatus est in Ytalia.
1316. Obiit Nicolaus abbas Sancti Vitoni; cui succedit Symon de Nanceyo, prior Flaviniaci. Magna fames et maxima mortalitas hominum.
1318. Obiit Symon de Nanceyo abbas Sancti Vitoni; cui succedit Theobaldus de Bazelle, prior de Munau.
1319. Obiit Theobaldus abbas Sancti Vitoni; succedit consanguineus eius Erardus de Bazelle; qui debita et impinoraciones 642 suorum predecessorum delevit.
1325. Archidiaconus Treverensis, rex Boemie, comes Barensis et dux Lothoringie cum eorum comitatu ter in anno fuerunt ante Meten̅. Propter hoc Patries 643 tota fuit combusta.
1332. Facta sunt tonitrua magna et corruscaciones in crastino nativitatis Domini. Maiores civitatis Virdunensis a communitate civitatis religati fuerunt.
1336. Conbusserunt cives Virdunenses villam de Buxey 644, et ipsis redeuntibus, ad pontem de Way 645 multi fuerunt occisi et vulnerati a Barensibus, et Virdunensis episcopatus per tradicionem 646.
1340. Erardus abbas Sancti Vitoni fieri iussit duas maiores medias campanas 647.
1346. Rex Anglorum prope Cuxei 648 debellavit regem Francorum, et ibi occubuerunt rex Boemie, dux Lothoringie et alii multi principes.
1349. Obiit Heinricus episcopus Virdunensis; Heinricus de Germiney eligitur. Hic non fuit confirmatus. Obiit Erardus abbas Sancti Vitoni; Bastiavus prior Calidi-fontis eligitur; sed Raymundus Dachic gratia sedis apostolice obtinuit.
1353. Raymundo abbati succedit Gerardus de Voudenayo gratia sedis apostolice. Qui bona monasterii Marie 649 dissipavit, census et redditus obligavit, litteras et cartas summe necessarias impignoravit, homines et subditos depauperavit et suis bonis spoliavit, redditus ipsius in tercia parte minoravit ac in aliis 26 milibus Francis et ultra dampnificavit, ac ipsum monasterium in tantam redegit paupertatem, quod vix in anno duodecies matutine cantabantur in eo. Qui omnia 650 parcat sibi Deus et indulgeat.
1381. Obiit Gerardus de Vodenay abbas Sancti Vitoni; cui succedit Iohannes de Tric, prior Flaviniaci.
1382. Obiit Iohannes de Tric abbas Sancti Vitoni; succedit Heinricus de Passavant dictus le Champenoy, prior Calidi-fontis, qui impinoraciones et debita sui predecessoris valde minoravit.
1391. Obiit Heinricus abbas bonus gubernator; Reginaldus Pallardelli gratia sedis apostolice succedit, monachus Sancti Michaelis.
1403. Obiit Leobaldus de Cusancia episcopus Virdunensis; Iohannes de Sarraponte, filius domini Iohannis de Commarceyo militis, succedit; qui multa passus fuit incommoda per predones et aliquos vassallorum episcopatus Virdunensis, sibi inique et sine causa illata.
1413. Ignis in vigilia festivitatis sancti Vitoni in meredionali campanili neglectus liquefecit duas grossiores campanas; quas abbas Reginaldus anno sequenti restauravit.
1417. Obiit Reginaldus abbas; succedit nepos eius. [Obiit 651] Stephanus Burgensis, elemosinarius Sancti Vitoni, rector fidelissimus.
1420. Translatus est Iohannes de Sarraponte ad episcopatum Cathalaunensem per permutationem factam inter ipsum et Ludovicum de Bar cardinalem episcopum Portunensem, ducem Barrensem, marchionem de Ponte, dominum de Cassel et administratorem episcopatus Virdunensis.
1430. Stephanus abbas de minori campana Reginaldi abbatis dirupta fecit maiorem. Obiit Ludovicus de Bar cardinalis et episcopus Virdunensis; succedit Ludovicus de Harracourt, cantor Virdunensis.
1431. Stephanus abbas Sancti Vitoni ex illo magnifico et sumptuoso antiquo opere ecclesie sancti Vitoni, per Lodoicum et Guillermum abbates incepto et ad maximam ruinam deducto, tegimine carente, meliores capiendo lapides, aliud novum incepit et usque ad meredianum portale introitus communis hinc inde compleri fecit, cum suis verevis volturis et coopertura decenti.
1436. Translatum est corpus Lodoici abbatis ab antiquo opere in novum sub altari sancte Marie ad caput.
1437. Dedicata sunt 4 altaria priora novi operis 6. Kal. Iunii. Ludovico Virdunensi episcopo obtinendo episcopatum Tullensem, Guillermus abbas Sancti Theoderici 652 prope Remis auctoritate apostolica succedit in episcopatu Virdunensi.
1438. Fames valida.
1448. Stephanus abbas 4 columpnas cupreas emit.
1449 Permutando Guillermus episcopus Virdunensis transivit ad episcopatum Tullensem. Et Ludovicus episcopus Tullensis rediit Virdunum; quem bene rexit.
1451. Mortalitas ypidimie in Virduno 2500 hominum.
1452. Stephanus abbas Sancti Vitoni obiit. Iohannes de Arenceyo camerarius eligitur; sed 15 mensibus elapsis a sede apostolica deicitur ad instanciam domni Guillermi Hugonis cardinalis, cui administratio tribuitur; post novem menses Anthonius de Serieres 653 prior Flaviniaci ab eo extraxit, dando annualem pancionem 400 ducatorum aureorum.
1454. Cessavit opus nove ecclesie sancti Vitoni.
1455. Obiit idem domnus Guillermus cardinalis et pancio eius.
1456. Obiit Ludovicus episcopus Virdunensis; Guillermus de Haracourt, consanguineus eius, prepositus Montis-falconis, succedit.
1461. Obiit Karolus Francorum rex; succedit filius eius Ludovicus. Anthonius abbas, maiori campana abbatis Stephani dirupta, restauravit. Et duas cappas sericas auro et argento contextas emit. Obiit Iohannes de Arenceyo, olim electus 654 Sancti Vitoni, camerarius et prior Calidi-fontis.
1463. Renovatum fuit analogium et tota sepultura octo Virdunensium pontificum in cymiterio huius monasterii sancti Vitoni quiescentium olim et antiquitus ante maius altare.
1475 655. Obiit Antonius abbas huius loci.
1476. Mors Caroli Burgund. apud Nanceium.
1481. Obiit Matheus abbas; succedit Gerardus 656.
Òåêñò âîñïðîèçâåäåí ïî èçäàíèþ: Laurentii de Leodio gesta episcoporum Virdunensium et abbatum S. Vitoni. MGH, SS. Bd. X. Hannover. 1852
© ñåòåâàÿ âåðñèÿ - Strori. 2019© OCR - Ôàðàôîíîâ Þ. Â. 2019
© äèçàéí - Âîéòåõîâè÷ À. 2001
© MGH. 1852