78

1701 . 11-14 I

Czaesarea (sic) Majestas.

/. 117/ Quod oretemus non potui, id scripto facio, et Majestati Vestrae bumillimas gratias refero. Primo, quod ministri Vestrae Majestatis, intuitu Ejusdem, nos condigne et cum honore exceperint, vecturas et [201] sumptus suppeditaverint per terras, Majestati Vestrae subjectas. Ob quod orabimus incessanter Deum pro incolumitate et prosperitate Vestrae Majestatis. Secundo, venimus hue, ut caderemus ad pedes Majestatis Vestrae et imploraremus nomine illorum, qui nos miserunt, gratiam succurendi miserae nostrae genti, quae nimium quantum pati debet sub potestate iniidelium. Tertio, non dubito, notum esse Majestati Vestrae, fuisse olim in Armenia rex et principes christianos; quorum discordia (sic) id demum factum est, ut totum Armeniae regnum venerit in potestatem paganorum. Ducenti quinquaginta et plures anni, sunt, quod ilia christianitas gemat sub jugo infidelium; et sicut filii Adae expectarunt cum spe adventum Messiae, /. 117./ qui illos liberaret ab aeterna morte, sic miser ille populus vivebat semper, et de facto vivit cum spe succursus et auxilii Majestatis Vestrae, quemadmodum praedixerunt prophetae, quod successu temporis infideles nimium sint futuri crudeles et coacturi christianos ad acceptandam perversam illorum legem, et tunc venturum ex Augustissima Moscowiae domo Magnum Principem, Alexandra Magno multo bellicosiorem, qui regnum Armeniae accipabit (sic), et christianos libertati restituet. Haec prophetia ad haec usque tempora credebatur, et etiam num creditur certa. Videmus namque paganos eo nequitiae prolapsos, ut christianos nimis contributionibus et violentiis adigant ad amplectendam Mahometi sectam; et videmus ex altera parte Majestati Vestrae innatum propagandi fidem christianam zelum, justumque contra infideles bellandi votum, qui nunquam ita viribus /. 118./ errant (sic) infirmis, uti nunc, dum septuaginta et amplius annis feriantur a bello notabili.

Expectat itaque cum desiderio, et supplicat cum respectu profundissimo christianitas ilia afflicta Majestati Vestrae, ut eidem succurere dignetur pro ilia, qua fertur in afflictos misericordia, pro gloria Dei et incremento Augustissimae Suae domus. Quo facto, ingens Majestatem Vestram gloria sequetur coram Deo et mundo, coram regibus et principibus christianis in Europa et Asia. Quot milliones christianorum, Graecorum, Georgianorum, Armenorum et aliorum orabund (sic) Deum turn in hoc, tum in altro mundo, una nobiscum, pro salute et prosperitate Majestatis Vestrae! His breviter insinuatis, expecto cum omni submissione responsum, pro mea ulteriore directione, et maneo.

Tzareae Majestatis Vestrae humill[imus] serv[us]

Israel Ory

, . 100, 1701-1703 ., . 3, . 117-118. . . . , . ., . 35.