69

1700 . 13 I

/. 8/ Serenissimo Potentissimo Principi Domino, Domino Tzaro et Magno Duci Petro Alexievizio, totius Magnae Parvae et Albae Russiae Autocratori: Moscoviae, Kijoviae, Volodomiriae, Novogardiae, Tzaro Casani, Tzaro Astracani, Tzaro Sibiriae, Domino Plescoviae, et Magno Duci Smolensciae, Tweriae, Jugoriae, Permiae, Veatkae, Bolgoriae (sic).aliorumque, Domino et Magno Duci Novogardiae Inferioris terrae, Tsernigoviae, Resaniae, Rostoviae, Jaroslaviae, Beloosiriae (sic) Udoviae, Obdoviae, Condiniae, ac totius Septemtrionalis orae Dominatori, et Domino Iveriae terrae, Cartalinensium et Grussensium Tzaro etiam Cabardinensis terrae, Tserkassiensium et Gorissensium ducum, nec non aliorum multorum orientalium, occidentalium et septemtrionalium dominiorum ac ditiorum Paterno et Avito Haeredi, Successori, Domino et Dominatori.

/. 9/ Serenissime et Potentissime Princeps.

Armeniae primores ac magistratus principales, libertati suae consultum volentes, miserunt ad Nos Israelem Ory, Armenum, ex principum Broschensium familia ortum (19 jam annis in Europa, lustratis primariis eius provinciis versatum), cum litteris singulorum signatura et sigillo munitis, rogantes Nos submississime, quatenus nostras iis suppeditaremus, et principum potentatumque, Nobis sanguine vel affinitate iunctorum, auxiliares copias procuraremus, quibus adiuti /. 9./ Persicum excuterent iugum, seque in libertatem sibi debitam ac competentem assererent. Noluimus plane tarn humili, tam seriae tantique momenti eorum deesse petitioni. Quapropter ad Maiestatem et Dilectionem Vestram praedictum Israelem Ory remittimus, hisce nostris insttructum litteris, rogantes Maiestatem et Dilectionem Vestram ut non gravetur examinare, utrum haec Armenorum principum petitio, Nobis in altissimo secreto facta, iusta sit, et an executio possibilis sit. Et siquidem Maiestas et Dilectio /. 10/ Vestra petitionem iustam, eiusque executionem possibilem existimaverit, volueritque copiis auxiliaribus, a Nobis subministratis aut procuratis, transitum concedere, poterimus Nos resolvere, ut eorum petitioni clementissime annuamus.

Maiestatis et Dilectionis Vestrae.

Deditissimus et ad quavis officia paratissimus servus et amicus , Ioannes Wilhelmus, Comes et Princeps Elector Palatinus Rheni.

Neoburgi 13. 8-bris 1700.

, . 100, 1701-1703 ., . 3, . 8-10. . . . , . ., . 17.