Главная   А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Э  Ю  Я  Документы
Реклама:

ANNALES FLOREFFIENSES

aa. 1472-1578.

1472. Hoc anno Domini millesimo quadringentesimo lxxii mense ianuario sub festum diem Agnetis festum exorta est crinita stella, que maximo horrore mortalium visa, fulsit per tres menses continuos. Multa hunc cometam secuta bella atque hominum cedes et pestilentia, que pluribus locis atrociter seviit.

1476. Anno millesimo ccc lxxvi Carolus dux Burgundie ante Nan[tium] moritur.

1500. Karolus dux Brabantie hoc anno in Flandria nascitur.

1503. Hoc anno incidit miserabilis conflagratio oppido Gelrie quod Harderwi[cum nominatur. Sequenti] anno Danentrie mulier quedam [enixa] est filias duas ventre uno, [et corporis] medio à pectore coniunctas. Ce[terum capi]tibus duobus, brachiis quatuor [ac pedibus] totidem. Eodem anno in Brabantia [et locis] finitimis vesperi [sub horam decimam] pridie Bartholomei accidit [terremotus] magnus qui .... populis [nonnullis] attulit cladem.

1507. Hoc anno Thene obsesse sunt et capte a Carolo duce Gelrie festo die Michaelis. Quam urbem hostis ingressus ita diripuit ut nec templis quidem nec sacris temperatum sit sed sexcenti equites gallici nominis aut plus in silva Arduenna instante nocte consederunt quos itinere praeda onustos et somno vinoque sepultos viri namurcenses aliquot prius neci datis vigilibus adorti partem trucidant partem in fugam vertunt. Quingenti equi in predam abducti Namurcum, publice sunt venditi.

Anno 1515 Karolus principatum Brabantie suscipit. Gelrii quedam oppida Hollandie capta diripuerunt vanis ...

1525. Hoc anno potentissimus Galliarum rex Franciscus cum rege Navarrorum аnte [P]apiam capitur atque in Hispanian ducitur fusis et occisis omnibus copiis [qua]s ex tota Europa adversus Romanorum regem Karolum Quintum contraxerat.

1530. [Hoc an]no Karolus Quintus coronatur Bononie in regem Romanorum.

1563. Hoc anno Anthonius Ha[vetus] [ordi]nis praedicatorij et doc[tissi]mus omnium episcoporum n...sium sedet episopus Namurc[ensis]. Vehementissimum [et acu]tissimum gelu grass[atur] hoc anno .... xi complur...ta genitalia pedes ....tos frigore extincti. Disiunctae glacies in fluvio eradicarunt ... domos arbores submersis ... in stratu relictis ... Inventae mort.... Gallinarum ....

1578. Obiit dominus Guilulmus Doupaix abbas noster 7. Novembris, successit frater Egidius d’Aischelet.

Текст воспроизведен по кодексу Британской библиотеки Add MS 17737

© сетевая версия - Фарафонов Ю. В. 2021
© дизайн - Войтехович А. 2001