87

1701 г. августа 1 — Письмо Ори к Ф. А. Головину в Посольский приказ о назначении ему аудиенции

/л. 111/ Desideravit Vestra Excel [l]entia a me, ut Sibi darem relationem omnium itinerum; quae feci in Gallia et alibi in mei negotii causa a principio usque ad finem; dico Excellentiae Vestrae cum omni submissione et respectu, quod negotium sit ita prolixum, ut scripto vix possit comprehendi. Quodsi Excellentia Vestra indulgeret mihi horam, qua Eidem loqui possem per inte[r]pretem d[omi]num Spatarium, exponerem plene, quibus viis et modis negotium nostrum posset in effectum reduci, ut sua Majestas omni ex secura esset. Si necessariiim visum fuerit ire in Armeniam, et alios dominos ac principes adducere ad consiliandarft fidem, paratus sum id facere: quidquid hac in parte fieri expedit, totum in particulari declarabo, ut Vestra Excel [1]entia plenam det suae majestati notitiam, et ne tempus perdamus. Verbum a sua majestate pro responso praestolor. quidquid enim sua Majestas in hoc negdtio determinaverit, id paratus sum executioni mandare.

Помета: Велимо приход Исраила Ориа августа в 1 день 1701 года. Перевел Николай Спафарий.

ЦГАДА, ф. 100, 1701-1703 гг., д. 3, л. 111. Копия. Г. А. Эзов, указ. соч., док. № 46.